Articulus 9
Articulus 9
Quare Spiritus sanelus nen assumpsit carnem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3: "Non Pater carnem assumpst, neque Spiritus sanctus, etc."
1. Augustinus dicit in libro de Spiritn e¢ anima, quod "Spiritus sanctus est persona in Trinitate vicinior nobis >" cum ergo vicina citius uniantur, videtur quod ipse debuit carnem assumere.
2. Praeterea, Summe bonitatis et di- lectionis opus erat incarnatio : sed Spiritui sancto attribuitur bonitas et dilectio : ergo Spiritus sanctus debuit incarnari,
3. Item, Si mitti convenit ei qui ab alio est, ut dicit Augustinus, tunc magis convenit Spiritui sancto quam Filio : quia Spiritus sanctus a duobus est, Filius autem tantum ab uno : ergo Spiritui sancto magis competit milti in carnem quam Filio.
4. Item, Incarnatio est propter gratiam acquirendam, quae perdita fuit per peccatum primi hominis : sed Spiritui sancto atlribuitur gratia : ergo Spiritus sanctus in carnem mitti debuit.
5. Item, Magister infra dicet, quod propter charitalem quae in ipso apparuit, altribuitur hoc opus Spiritui sancto: ergo multo magis debuit incarnari, quia in hoc major charitas apparuisset.
Solutio Dicendum, quod non competebat nec competil Spiritui sancto incarnari, sed soli Filio rationibus supra dictis.
Ad primum ergo dicendum, quod Spirilus sanctus non dicitur ideo vicinior nobis, quod sit unibilior carni quam Filius: sed quia ipse procedit ab aeterno ut donabilis in tempore ; et ideo secundum suum nomen dicit respectum ad missionem quae fit in corda fidelium ad sanctificandam creaturam rationalem : ipse enim procedit ut donum Patris et Filii, donabile etiam rationali creature : talem autem respectum ad nos non importat nomen Filii secundum quod est a Patre.
Ad aliud dicendum, quod bonitas et dilectio sunt appropriata Spiritui sancto respectu distributionis donorum, et non respectu incarnationis. Incarnatio enim in se claudit nativitatem quae praecipue convenit nato secundum generationem aeternam.
Ad aliud dicendum, quod intellectus missionis clauditur in intellectu incarnationis : sed hoc non safficit, sed oportet quod ex sua proprietate convenientia habeat ad talem modum missionis qui est nasci in carne, et hoc non habet nisi Filius : unde dicit Augustinus, quod ideo incarnatus est, ne Filii nomen ad alium transiret : unde eum solum conveniens fuit incarnari.
Ad aliud dicendum, quod opus incarnationis fuit propter gratiam, non quamcumque, sed eam quae est reconciliationis et adoptionis filiorum. Unde Apostolus, ad Galat. iv, 4 et 5: Mistt Deus Fihum suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Cum igitur adoptio fiatde consensu veri heredis, per filium verum oportuit nos adoptari. Et ideo dicit Apostolus, ad Goloss. 1, 13: Transtulit nos in regnum Filit dilectionis sue. Glossa Augustini, idest, Filii sui dilecti : et ideo haec gratia magis appropriatur Filio quam Spiritui sanclo.
Ad aliud dicendum, quod est incarnalio ipsa _actio qua tres persone operate sunt carnem, non sibi, sed Filio : et haec attribuitur Spiritui sancto congruenlius propter amorem qui in ea summe apparuit, ut dicit Magister: sed est incarnatio carnis assumptio, et illa congruentius attribuitur Filio rationibus diclis supra,
On this page