Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quomodo differt sanctificatio Beate Marie Virginis a sanctificatione Joannis et Jeremie ?

ARTICULUS VIII. Quomodo differt sanctificatio Beate Marie Virginis a sanctificatione Joannis et Jeremie ?

Sexto, Queritur de differentia sanctificationis ejus ad sanctificationem Joannis et Jeremie ? Et, Quare hi magis aliis sanclificati leguntur ?

Et videtur, quod non sit differentia : quia 1. Dicit Augustinus, quod in carne praeter peccatum vivere, est solius Redemptoris : ergo videtur, quod praeter peccatum non vixit gloriosa Virgo.

2. Praeterea, Jeremias et Joannes etiam peccaverunt. De Jeremia patet, ubi dicitur: Kece tetig: labia tua 7. Tactus enim labioruin (ut vult Gregorius) est purgatio peccatorum. Similiter de Joanne, cum venit ad ipsum Christus ut baptizaretur ab eco, Malth. m, 14, dixit Joannes: Ego "a te debeo baptisari": ibi Glossa, id est, a peccato mundari : ergo in peccato veniali omnes sanctificati fuerunt similes.

Praeterea quéeritur, Quare hac gratia nulli Patriarcharum est data, sed uni Prophete ? et Joanni qui est terminus Legis et Prophetarum, et Beatw Virgini?

3. Preterca, Videtur cnim, quod Job fuerat sanctificatus in utero, et tamen virgo non fuit: quia diet : Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris mee egressa esl mecum®, Qui autem habet unam virtutem, habet omnes: ergo omnes habuil, et sic in utero sanctificatus fuit.

4. Preterca, Malach. 1, 2: Delexi Jacob: ergo etiam Jacob videtur esse sanctilicatus.

3. Preterca, De Jeremia dicitur similiter : Antequam exires de vulva, sanctificavi te. De Joanne : Sprrite sancto replebitur adhue ex utero matris suae ; ergo de matre Domini plus aliquid debet intelligi, elsi non dicatur.

6. Preterca, Augustinus dicit, quod omnes apparitiones facta Patribus ordinabantur ad unam qua Christus in carne apparuit . et omnia miracula ad unum quo divinitas humane nature sociata fuit : ergo videtur, quod omnis sanctificatio in utero facta, ad sanctitatem in utero de qua dictum est : Quod nascetur ex te sancitum', non sanctificatum, ordinari debuit. Cum ergo Isaias hoc lucidissime predixit?, etiam sanctificatus in utero fuisse debuit.

Solutio Dicendum, quod Beata Virgo numquam peccavit : et hoc hic expresse habetur in Litera.

Ad objectum contra, dicendum quod in carne vivere sinc peccato contracto et facto solius Filii Dei est : sed Beata Virgo contraxit peccatum prius, et postea sanctificata fuit.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo Jeremiam et Joannem venialiter peccasse, sed non Virginem gloriosam propter honorem Domini.

Av iw quod ulterius quaeritur, sine prejudicio dico, quod haec gratia ‘ ordinatur ad opera perfectionis, precipue in continentia : et cum coitus sine libidine esse non possit, eis non conveniebat dari hance gratiam : quia propter semen promissum generationi operam dabant quae cum concupiscentia erat permixta. Quod autem Jeremie dabatur, fuit, quia ordinem habuit ad sanctitatem in utero in apertissima expressione plus omnibus Prophetis : quod sic probatur : Inter omnes expressius prophetaverunt de modo nativitatis Domini Isaias, vu, 14 et seq, et Jeremias, xxx, 22. Isaias antem dicit sic: Kece virgo concipiet et pariet filium : ubi non exprimit nisi dispositionem matris, scilicet quod conciperet et pareret. Sed Jeremias sic dicit ; Creavit Dominus novum super terram : Femina circumdabit virum. Ft ante hoc, ibidem: Usguequo deliciis dissolveris, filia vaga? Novum autem non esset si mulier conciperet: ergo in hoc solo intelligitur quod dixerat Isaias.

Praterea, Novum non esset purum hominem de uno solo homine fieri : quia hoc factum fuit quando Heva sumpta est de Adam : ergo in hoc vult conjunctionem humanitatis cum deitate. Cum autem dicit, cireumdabit, dicit contractionem infiniti ad arctitudinem uteri. Cum autem dicitur, virum, intelligitur perlectio ejus in anima et habitibus anime, qui sunt saptentia, et gratia. Per hoc autem quod precesserat : Usguequo deliciis dissolveris, filia vaga ? notat predicationem ca~ stitalis deinceps in omne tempus, quo filie non quarunt resolvi deliciosis amplexibus, sed castis amplexibus Deo adherere. Joannes autem hanc sanctitatem in utero exsultando in sue matris utero demonstravit, et postea etiam digito mundo ostenditl : et ideo ile propinquius ordinabatur et sanctius vixit. Sed pre omnibus illa recipit sanctitatem quae sic ad sanctitatem accessit, ut de ipsa sumeretur quod Deo uniretur.

Ad aliud dicendum, quod Job non fuit in utero sanctificatus : sed tangit gratiam gratis datam sibi in complexione corporis, ex quo habuit quod facilius inclinabatur ad misericordiam quam alius homo : sicut quilibet homo uni virtuti magis est vicinus secundum complexionem suam quam alius.

Ad aliud dicendum, quod de dilectione predestinationis intelligitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8