Text List

Articulus 9

Articulus 9

An sanctificatio confirmet sanctificatos, et precipue Beatam Virginem?

ARTICULUS IX. An sanctificatio confirmet sanctificatos, et precipue Beatam Virginem?

Septimo quaeritur, Utrum hae gratia que dicitur sanctificatio in utero, confirmet sanctificatos, et precipue Beatam Virginem, qua postea peccare non potueril ?

1. Hoc enim videtur per Ambrosium in libro de Virginitate gloriose Virginis, ubi dieit, quod impossibile fuit Virginis uterum quem Filius inhabitando conse~ craverat, alien copule coitu incestari : cum igitur similis ratio sit de aliis actibus imperfectionis et peccati, videtur ipsa non potuisse peccare.

2, Item, Indecentia non competit Christo : sed objurgatio matris si peccaret, redundaret in aliquod vitupcrium, quod indecens videretur parentes malos habere : ergo videtur, quod non potuit peccare.

Solutio Dicendum, quod hac gratia non confirmat eos quibus datur : sed verum est quidem, quod in Beata Virgine removet habitum ad malum, ut scilicet ex parte habitus non habuerit inclinans.

Quod autem dicit Ambrosius, intellgitur de impossibilitate quae est ex incongruitate : quia incongruum fuisset, ut uterum qui fuerat templum I'ilii Dei, viro corrumpendum preberet: et hee impossibilitas est immobilitas honestatis ex libera voluntate.

Et per hunc modum procedit objectio sequens, quae probat hoc per modum indecentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9