Articulus 10
Articulus 10
An in amore sit habendus modus? et, Quis sit ille modus ?
Iste enim modus est, non habere modum, ut dicit Bernardus in libro de Diligendo Deo : "Causa dilectionis Dei Deus est, modus est sine modo diligere."
ULrerniws quaeritur de expositione quam facit ex toto corde, id est, ex toto intelleclu sine errore : et ex tota anima, id est, ex tota voluntate : et ex tota mente, id est, ex tota memoria.
i. Aut enim intelligitur secundum actum, aut secundum habitum. Si secundum actum : tunc videtur impossibile : quia quando aliud intelligimus, tunc non est actualiter intellectus conjunctus divinis : et hoc sepe etiam facit Christus, et alii Sancti.
3. Item, Duplicem modum charitatis ponit in cognitiva parte, quod videtur esse Inconveniens, cum ipsa charitas tota sit in affectu.
4. Item, Bernardus aliter exponit, scilicet sapienter, dulciter, fortiter sed forliter non convenit memoriae : ergo videtur, quod mens pro memoria non ponatur.
Item, Hieronymus : "O temeritas hominum ! o insanorum insania Deum omnis scientiae duplici ignorantia accusans, scilicet quod nescit quid fecerit, et quod nescit quid jusserit, quasi imposuerit mandatum quod impleri non possit !"
Item, Augustinus in libro de Verbis Domini : "Servum pigrum non damnaret, si ea quae nullo modo fieri possunt, imperaret."
Item, Matth. xix, 17 : "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata". Et dicit ibi, quod primum mandatum est quod hic ponitur. Ergo necesse est servari, si velimus ad vitam ingredi.
SED CONTRA : 1. Bernardus dicit, quod impossibile est impler: in via: et quod impossib: llas precepti non facit transgressorem, sed humilem.
2. Item, Unum est in negativis quod non potest impleri, scilicet, Non concupisces : quamdiu enim esl pugna carnis contra spiritum, necesse est aliquid incidere de ilhcito motu concupiscentia : ct impossibile est omnem cogrtalum et vitam et intentionem semper ad Deum referri.
Solutio Dicendum est ad primum, quod iste est in amore modus, non habere modum, ut dicit Bernardus : et sic est in omnibus virtutibus theologicis.
Ad aliuddicendum, quod nihil prohiDet, quod charitas modum habeat ex parte intellectus et memoriae : quia voluntas est ex illis duabus, secundum quod dilectlo est in ipsa, sicut supra ostendimus : quia dilectio ponit amorem rationalem, el ile propre charitas est, secundum quod est de bono increato quod inestimabilis est preti.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur secundum actum, sed non obligat ad semper, ut infra patebil: non enim puto, quod aliquod praeceptum sit de habitu,
Ad aliud dicendaum, quod Bernardus magis attendit id quod dicitur, Deuter. vi, 5, ubi dieitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, et ex tote anima tua, el ex tota fortitudine tua, qaam atlendit illa quae ponuntur in Evangelio : quia sine dubio mens propinquior est memoriae, quam alie potentiae, sicut innuit Alagister in verbis Augustini?.
Dicendum videtur mihi, quod est tota. litas viee, et totalilas patrie : sive totalitas simpliciter, et tolalilas possibilis nobis. Totalitas vie sive possibilis no. bis, est ut nihil contrarium habeamus ip intellectu, vel memoria, vel voluntate - et hoc modo intelliguntur autoritates inducta : et similiter intelligitur aliud pra. ceptum quod est, Non coneupisces : quantum enim ad id quod directe prohibetur in precepio, quod est concupiscentia mortalis, potest in via impleri : quo autem ad id quod indirecte cadit in pracepto, non impletur: nec etiam directe hoc modo precipitur. Totalitas autem patna est in toto actualiter ferri in Deum et semper : et hoc modo intelligitur dictum Bernardi: et hoc quod dicitur in Lilfera, quod preecipitur ad ostensionem gloria future in nobis, non ut impleamus : hoe enim erit gloria nostra, quod Deus sit omnia in intellectu, voluntate, et mente nostra.
Notandum tamen, quod non est simile de hec, Non concupisces et de mandato : quia illud negativum est, et obligat semper et ad semper : et non oportet dicere, quod non obligat nisi quantum ad ea quae directe cadunt sub prohibitione. Hoc autem, Diliges Dominum Deunr uum, ete., aflirmativum est: et ideo obligat semper, sed non ad semper: et ideo totalitas quaedam non est in praecepto : sed non impletur secundum totalitatem, nisi quandoque.
On this page