Text List

Articulus 9

Articulus 9

An qui diligit iniquitatem, odit animam suam ?

ARTICULUS IX. An qui diligit iniquitatem, odit animam suam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, in medio : "Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam."

1. Hoc enim videtur esse contra Augustinum in hbro de Civitate Dei, ubi dicit, quod "nullus odit se, vel vitam suam :" sed ill: qui occidunt se, oderunt miseriam suam, et nun esse, vel vivere suum : et magis volunt non esse, quam in tali miseria esse.

2. Item, De daemone qui minus videtur, videtur esse falsum . quia dicit Dionysius, quod "bonum et optimum concupiscunt, esse, vivere, et intelligere."

Solutio Est odium affectus : et hoc modo nemo odit seipsum Et est odium effectus, scilicet quando facit aliquis ad quod sequitur malum suum : et hoc modo intelligitur quod dicitur hic.

Ad id quod objicitur de Augustino, dicendum quod esse, vivere, et intelligere dupliciter consideratur, scilicet absolute, et in relatione ad pcenam. Primo modo consideratuin ab omnibus appetitur quae sunt et vivunt et intelligunt. Secundo modo non : quia malunt non esse, quam sic esse : sicut dicit Dominus de Juda, Matth. xxvi, 24: "Bonum erat ei, si na tus non fuisset homo ille".

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9