Text List

Articulus 1

Articulus 1

An plures substantiae, quam Magister enumerat, sint diligendus ?

ARTICULUS I. An plures substantiae, quam Magister enumerat, sint diligendus ?

Queritur autem hic ante Litleram de numero diligendorum ex charitate.

Et quaeritur primo, Utrum plures substantiae sint diligende, quam hie deterlninatur.

Secundo, Utrum virtutes vel alie gra~ tiae sint diligende ex charitate?

Tertio, Utrum irrationales creature sint de numero diligendorum ex charitate ?

Ad PRIMUM sic objicitur : 1. In Litiera dicitur, quod hoc est diligendum ex charitate, quod nobiscum refertur ad eamdem beatitudinem participandam : ergo corpus proximi diligendum est ex charitate.

2. Si autem dicas, quod pars non facit numerum cum toto: et ideo corpus proximi diligetur in proximo : hoc nihil est: quia eadem ratione non facit numerum in teipso: tamen in te loco duorum diligibilium ponuntur corpus et anima.

3. Item, In sequenti distinctione ponit sex diligibilia ex charitate : ergo videtur, quod plura sunt, quam quatuor hic posita.

4. Item, in quibuscumque non est una ratio boni moventis charitatem, in iillis non est una ratio diligibilis : sed in corpore et anima non est una ratio boni: ergo non est ibi una ratio diligibilitatis : ergo videtur, quod aliud diligibile constituat corpus proximi.

5. Item, Videtur quod corpus proprium non sit diligendum ex charitate, quia dicit Dominus in Evangelio: Qui amat animam suam, perdet eam". Et Sancti odiunt corpora sua, sicut dicit Paulus : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Quod autem odio habetur, non diligitur. Ergo corpus proprium ex charitate non est diligendum.

6. Item, Corruptibile est corpus: charitas autem numquam excidet* : ergo charitas et corpus nen sunt proportionaha: ergo videtur, quod ex charitate corpus corruptibile non sit diligendum.

Solutio Dicendum, quod non sunt nisi quatuor ex charitate diligenda. Et ad hoc intelligendum adverte, quod ratio divisionis innuitur in Littera : bonum enim quod movet ad dilgendum, aut est beatificans: et hoc est supra nos tripliciter, scilicet dignitate : et causa, quia nos sumus ab illo: et fine, quia nos sumus ad illud, et est totum nostrum bonum: et ideo illud habet specialem rationem movendi amorem nostrum. Aut est quod nos sumus: et illud habet duplicem rationem movendi, scilicel secundum principale quod est anima: ect secundum illud quod infra nos est, tamen ex conjunctione ad nos, specialiter movet ad diligendum. Aut id quod juxta nos est, sive sit illud anima proximi, sive corpus ejus, et haec non addit specialem rationem quae nos movet ad diligendum, nisi quia quadam societate nobis ut beatificabile conjungitur. Sic autem non est de corpore quod conjunctum est nobis ut inferius, non ut juxta nos societate conjunctum nobis. Et quia non sunt plures diversifates in genere boni ordinate ad beatitudinem, ideo non ponuntur nisi quatuor diligenda.

Dicendum ergo ad primum, quod corpus proximi non est diligendum nisi ut socielate conjunctum, sicut id quod juxta nos estad societatem beatitudinis relatum: et ideo non habet aliam extra quatuor rationem diligibilitatis.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non est simile: guia corpus nostrum facil gradum diligibilium respectu anime nostre, scilicet sicut inferius per illam ad beatitudinem relatum sed quidquid est in proximo, habet rationem boni quod juxta nos est, sive in corpore, sive in anima aceipiatur.

Abd axtup dicendum, quod Ampbrosius non assignat rbi numerum diligendorum, sed potius ordinem in numeratis : et ideo quatuor de illis incidunt sub uno membro, ut infra patebit in distinctione sequenti.

Ad aliud dicendum, quod una ratio diligendi est in corpore et anima proxuni, si ratio in genere accipiatur, scilicet bonum quod juxta nos est: quia nec in corpore, nec in anima proximus est super nos, nec sub nobis: et sic patet, quod non diligitur, nisi sicut id qued est juxta nos.

Ad aliud dicendum, quod hoc satis solvitur in Littera : quia Sancti non odiunt corpus, sed corporis corruptelas gravantes animam.

Ad aliud dicendum, quod hoc parum valet: quia licet corrumpatur corpus, tamen non perit Deo, sed mutatur in melius, sicut dicitur, Job, xix, 26: Rap. sum curcumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Salvatorem meum. Et in Collecta de mortuis, "Deus cui omnia vivunt, et cul non pereunt moriendo corpora nostra, sed mutantur in melius."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1