Text List

Articulus 2

Articulus 2

An virtutes et alive gratia diligende sint ex charitate ? et, Utrum beatitudo creata sit diligenda ?

ARTICULUS II. An virtutes et alive gratia diligende sint ex charitate ? et, Utrum beatitudo creata sit diligenda ?

Secundo quaeritur, Utrum virtutes et eralie alie sint diligende ex charitate ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Dicit Augustinus, quod "qui diligit fratrem, diligit ipsam dilectionem :" dilectio autem est virtus: ergo diligenda est ex charitate.

2. Item, Diligendum est ex charitate, quod ad beatitudinem refertur : sed nihil ita ad beatitudinem refertur, sicut id quod essentialiter manet in beatitudine : virtutes autem essentialiter manent in beatitudine : ergo virtutes sunt ex charitate diligende.

3. Item, Aliquis diligit virtutes, ideo quia eis meretur: constat autem, quod illa dilectione meretur : ergo est gratulta, non naturalis : ergo oportet, quod sit charitatis : ergo videtur, quod virtutes ex charitate diligantur.

4. Item, Diligens peccata, demeretur illa dilectione : virtutes ergo diligens ut ad Deum ordinant, meretur per opposttum actum : et non meretur aliquis nist ex charitate : ergo videtur, quod diligendes sunt ex charitate.

3. Item, Dominus ait : Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus. Ergo debemus quarere justitiam ducentem ad regnum : quidquid autem querimus ad regnum ordinans, meritorie quarumus : ergo ex charitate, ex qua est omne meritum, ut dicit Augustinus.

SED CONTRA: 1. In Litera dicitur, quod non sunt nisi quatuor in charitate diligenda : ergo virutes non sunt diligende ex charitate.

2. Item, Non participant eamdem nobiscum beatitudinem, quia non sunt rationales substantiae, quae sole capaces sunt beatitudinis : ergo non sunt diligendw ex charitate.

Juxta hoc ulterius quaeritur, Utram beatitudo creata sit diligenda supra nos ex charitate ?

Videtur autem, qued sic: quia 1. Id quod beatificat, supra nos est diligendum : hbeatificat autem beatiiudo creata : ergo supra nos est diligenda.

2. Item, Augustinus diffinit suprema, media, et infima bona: et inter suprema ponit virtutes, et multo magis beatitudinem : sed constat, quod bonum movet: ergo magis bonum, magis movet: sed beatitudo est bonum supra nos, quia majus quam potenti anime, quee sunt media bona : ergo supra nos est diligen~ da, ut videtur.

3. Item, Finis est diigendus plusquam id quod est ad finem : beatitudo est finis, et nos ad finem : ergo titude supra nos est diligenda.

Sed contra : 1. In numero diligenderum beatitudo non ponitur: ergo non est diligenda ex charitate : ergo nec supra nos diligenda.

2. Item, In Littera dicitur, quod unum Solutio supra nos est diligendum, quod est Deus : beatitude autem creata non est Deus : ergo non est supra nos diligenda.

Solutio Sine praejudicio dico, quod Virtutes possunt diligi ex charitate, et possunt non diligi: et ista non repugnant. Diligi enim possunt ex charitate, sicut forma ordinantes ad beatitudinem : non autem diligi possunt ex charitate, sicut viventes in beatitudine beatificando nos effective, et ut objectuin beatitudinis, et sicut participantes beatitudinem nobiscum: et tantum de his datur divisio, que habeturin Litlera, et non de primis : et hoc ideo, quia illa diliguntur tamquam rationes diligibilitatis ; si enim quaeritur ab aliquo, Quare diligit alum ? respondebit, quod propter virtutem, et ad virtutem : et ideo non est una ratio dilectionis in habitibus talibus et gratis, et diligibilibus quae hic enumerantur.

Alii tamen aliter dicunt, distinguentes duplicem dilectionem, scilicet amucitre, et concupiscentiae : et dicunt, quod virtutes et ea bona quae ad vitam pertinent, diligimus dilectione concupiscentiae : sed diligenda que hic enumerantur, diligimus dilectione amicitiae. Sed hoc plane falsum est; quia nulla dilectio fructus, est dilechio amicitia in quantum hujusmodi: et tamen diligimus Dcum dilectione fructus. Simililer non est bene dictum, quod aliquis se diligat dilectione amicitie quia amicitia relauio est, querens diversitatem in duiligente et dilecto: et ideo ad priorem solutionem est redeundum.

Item, Quidam alii dicunt, quod naturali amore diligimus viriules: et idco non ponuntur inter diligenda ex charitate: et hoc iterum falsum est, si generahter intelligatur : quia possumius et proximum et nos et Deum et virtules naturali amore diligere, et unumquodque istorum etiam possumus diligere amore gratuito meritorio, qui est charitas.

Per hoc ctiam patet responsio ad rationes omnes prime inductas : cum enin dicit Augustinus, "Qui diligit fratrem, diligit ipsam dilectionem :" non intelligit eamdem rationem diligibiltatis esse in utrogue, sed aliam, et aliam.

Ad aliud dicendum, quod non referuntur virtutes ad beatitudinem, ut participantes eam, sed ut dispesitiones formales adaptantes subjectum ad hoc ut beatificetur.

Ad aliud dicendum, quod meretur diligens virtutes : sed ex hoc non sequitur, quod in alia ratione diligat, in qua diligit alia, ut dictum est.

Et per hoc patet solutio ad alia.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod beatitudo creata non est supra nos diligenda, sed propter nos: quia non querimus eam nisi propter nos, ut ipsa dispositi, increata beatitudine perfruamur,

Ad primum ergo dicendum, quod non beatilicat nisi formaliter : cum autem dicitur, quod "beatificans est supra nos diligendum," intelligitur de beatificante eifective, et sicut est objectum beatitudinis.

Ad aliud dicendum, quod boni quantitas intenditur dupliciter, scilicet secundum ordinem ad vitam, vel secundum dignitatem nature quae refertur ad participandum Deum glorificantem. Primo modo intelligitur distinctio Augustini : el ideo magna seu suprema bona vocat, quibus recte vivitur, et sine quibus recte Vivi non potest : media autem sine quibus quidem recte vivi non potest, et quibus tamen recte non vivitur, ut potentiae anime. Infima autem bona quibus nec recte vivitur, et sine quibus recte vivi potest, ut species quorumlibet corporum, et bona fortune, quae jucundam faciunt beatitudinem, ut dicit Philosophus : et ideo distinctio Augustini non valet ad propositum : quia talia diliguntur omnia propter nos, et nos sumus meliora bona eis secundum gradum participandi beatitudinem increatam : solo autem illo modo diligendum est supra nos, quod in illo ordine melius et altius est.

Ad aliud dicendum, quod beatitudo creata non est finis ultimus, nisi sicut terminus operis finis est - sed non est finis ultimus in quo quiescit intentio : et ideo non oportet, quod supra nos diligatur propter opus, quod est propter eam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2