Articulus 11
Articulus 11
Quexstio difficilis de charitatis augmentatione.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium: "Ut perfictatur, nascitur : cum fuertt nata, etc."
Hic enim est questio difficilis de augmento charitatis, de qua quidem disputatum est in primo libro Sententiarum'. Sed adhuc quaeritur propter difficultatem ipsius.
4, Forma enim omnis est simplex, et non est intensio in ea nisi per intensionem suarum causarum in subjecto, sicut albedo intenditur intensis causis ejus: igitur cum charitas nullam habeat causam in subjecto, non potest intendi, ut videtur.
2. Item, Forma quae intenditur : aut intenditur per separationem a contrario suo, sicut dicit Philosophus, quod album nigro est impermixtum, et albius nigro impermixtius : aut intenditur per accessum ad terminum sive ad veram nominis impositionem, ut albius quod vero est albo vicinius, et melius quod vero bono similius : aut intenditur per reces- sum ab illo, sicut dicitur malum Pejus quia a bono remotius. Si igitur intendj. tur charitas, uno istorum modorum jp. tenditur. Non primo modo: quia mini. ma charitas nihil habet secum de peccatg mortali : ergo universaliter est remota, Nec potest dici, quod intenditur per ge. parationem a veniali, ut videtur : quia hoc etiam secum compatitur etiam ma. xima charitas, quae est in via, sicut dicit Augustinus, et supra est habitum, quamdiu in via sumus, quod propter pugnam concupiscentiae non impletur a nobis ex toto illud praeceptum : Diliges Dominum Deum tuum, etc. Ergo non potest intendi hoc modo charitas.
3. Item, Per accessum ad veram nominis impositionem, non videtur posse intendi : quia vera nominis impositio, aut est ejus quod est vere habitus charitatis, vel habens admixtum de contrario: aut ejus quod est substantialiter sua charitas. Si primo modo. jam non intenditur, quia hoc est in minima charitate. Si secundo modo, iterum non videtur posse intendi, quia charitas non una ratione dicitur de essentiali et habituali charitate : omnis autem intensio et remissio est secundum eamdem rationem et speciem, quia Philosophus dicit, quod magis et minus non variant speciem. Item, nec terlio modo : quia redit questio eadem, quid faceret unam charitatem magis accedere ad terminum quam aliam ? necesse est enim, quod illius excessus sit aliqua causa. Item, nec quarto modo : quia illo modo non intenduntur, nisi dicta secundum privationem, ut malum, tenebrosum, et hujusmodi : charitas autem non sic dicitur. Si forte velis dicere, quod charitas intenditur per fervorem. ConTRA hoc est, quod fervor est ab ipsa : intensio autem est penes causam qualitatis que intenditur.
4. Item, Penes intensam charitatem attenditur quantitas meriti : sed communiter dicitur, quod non penes fervorem meriti quantitas attenditur : si enim penes fervorem attenderetur, non esset ejusdem quantitatis charitas in perfecto aliquo quando dormit, et quando vigilat : quia quando dormit, non fervet charitate.
5. Item, Secundum hoc, cum dolor mortis abstrahat a fervore charitatis animum, eX ipsa morte in viris perfectis meritum diminueretur, quod absurdum est.
6. Item, Fervor est secundum animam sensibilem inferiorem, et non attingit charitatem quae superius est : ergo non intendit eam. Dicit enim Aristoteles in libro XVI de Antmalibus : "Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio."
7. Praeterea, Videtur quod Liftera innuat, quod intensio ista fiat per additio— nem essentiae ad essentiam : quia dicit, quod augetur : augmentum autem est preexistentis quantitatis additamentum : ergo videtur, quod preexistenti quantitati aliquid addatur. Sed si hoc datur, queritur, Qualiter hoc possct esse? Simplex enim non potest addi simplici, ut videtur : cum igitur charitas sit simplex, non videtur posse addi alicui simplici, nec aliquid sibi.
8. Item, Que sibi invicem adduntur, oportet quod unum habeat se per modum potentiae, et alterum per modum actus : hoc autem hic non invenitur.
9. Item, Si simplex simplici additur, nihil magis efficitur, ut dicit Philosophus : ergo ex tali additione non fit aliquid majus, ut videtur.
10. Item, Augmentum est transmutatio: ergo quod augetur, transmutatur : ergo ulterius quod augetur per substantiam, transmutatur per substantiam : ergo si charitati aliquid additur, et ipsa augetur per substantiam suam: quod autem transmutatur per substantiam suam, non remanet eadem substantia : ergo charitas aucta jam non remanet eadem charitas cum illa quae fuit, quod falsum est.
11. Item, Augmentum (ut dicit Philosophus) non fit sine nutrimento : sed per substantiam nutritur, et per quantitatem augetur : et similiter videtur hic dicere Augustinus, quod cum nascitur, nutritur, et nutrita augetur : ergo videtur, quod id quod additur, sit in ratione essentie cujusdam, et habeat quantitatem, et iterum incorporetur isti priori charitati virtute alterius quod illud in se transsumit: et hoc non facile est invenire in charitate : ergo videtur, quod non augetur.
12. Item, Si tantum additur tanto, ipsum excrescit in duplo. Si igitur charitas addita est sicut illa cui fit additio, eo quod ambae simplices sunt, et una non est magis simplex quam alia, videtur quod necesse sit, quod aut nihil augeatur, aut quod in omni augmento excrescat in duplum.
13. Item, Augmentum alio modo fit per extensionem vel rarefactionem : sed cum aliquid extenditur, quantum accrescit ei in dimensione una, tantum decresciteiin alia : et hoc non possumus dicere de charitate: ergo videtur, quod non sic augmentetur: nec possumus dicere, quod augmentetur per rarefactionem, quia non est substantia rarefactibilis.
14. Item, Invenitur augmentum per multiplicationem rei in seipsa, sicut Dominus auxit quinque panes ad satietatem multorum millium ': et hoc iterum non videtur competere, quia quod in se multiplicatur, hoc fit per creationem nove materia, sub forma illius: vel per subitam conversionem alterius materi#, ut aeris in formam illius quod multiplicatur : ergo videtur, cum charitas non sit res constans sic ex forma ei materia, et non habeat partes, quod ipsa sic augeri non possit.
15. Item, Fit augmentum virtutis multiplicata propria materia ipsius, sicut multiplicatur color naturalis et augetur in propria materia, et calor ignis in propria materia multiplicatur, et grave in majori quantitate gravius, et sic de aliis. Sed hoc iterum non competit charitati : quia non habet materiam nisi animam : et haec multiplicari non potest : ergo videtur, quod nullo modo per essentiam intendilur vel augetur, sed in motu et fervore tantum.
SED CONTRA : Quia secundum hoc omnis homo cum alio per essentiam habet aequalem charitatem, et tantum minimus sanctorum vel justorum, quantum Christus vel beata Virgo, quod absurdum est credere.
Praeterea, ego quero de illo motu fortiori charitatis unius, quam ulterius, unde provenit ? Constat, quod ex majori potentia charitatis : ila autem major potentia, necesse est quod radicetur in aliqua essentia : aut illa est aequalis alii minoris potenti#, aut non ? Si sic: tunc nulla est ratio, quare sit majoris potentiae quam alia. Si non: tune redit eadem quéstio, quare essentia istius charitatis aucta sit super essentiam alterius charitatis ?
Solutio Ad hoc sine prejudicio dico cum quibusdam Magistris, quod augmentatur per additionem essentiae ad essentiam : ad hance enim positionem pauciora sequuntur inconvenientia. Et suppono duas propositiones : unam a Sancto, et aham a Philosopho quodam. Augustinus enim dicit, quod "in his quae non mole magna sunt, idem est majus esse quod melius esse:" et huic ego addo, Et hoc est melius esse, quod est prime bonitati similius esse: et si non potest esse similius per depurationem a contrario, ut sufficienter probatum est, erit similius per effectum bonitatis additum, qui facit propinquius accedere. Alia est propositio Philosophi in commento super XI prime Philosophie, quod virtus infinita non comparatur per augmentum ad virtutem infinitam in duratione vel in quantitate, sed in vigore potenti moventis: et hune vigorem habet ex nobilitate illa qua ipsa est primum movyeng, quod potest per unum motum simplicem, quod alii non possunt nisi per motus plu. res non ommino simplices: et habent ex hoc plus et plus, quia accedunt in bonitate ad primum plus et plus. Secundum hoc igitur non restat solvere nisi qualiter simplex potest addi simplici, ut fiat majus, et utrum augeatur in duplum, et vir. tute cujus fiat additio.
Er pico ad primum, quod haec est falsa, simplex non potest addi simplici: et habet multas instantias: species enim simplex additur intellectui simplici : sed verum est, quod simplex in ratione potentia, et simplex in ratione actus sibi adduntur: et sic non est hic, quia utraque charitas est in ratione perfectionis et actus. Et dico, quod talis additio est luminis ad lumen, et vigoris ad vigorem.
Ad aliud dicendum, quod simplex est additum simplici, et non fit majus in illa ratione qua illa dicebantur per privationem quantitatis simplicia : sed sic non est hic, quia utrumque simplicium in essentia habet quantitatem boni: et cum hoc sit majus esse, quod melius esse, efficitur totum melius.
Ad aliud dicendum, quod licet additum ei cui additur, non sit majoris molis vel minoris, tamen majoris est vel minoris quantitatis in bonivalore : et ideo non oportet, quod augeat nisi in ea proportione qua majus est, id est, melius.
Ad aliud dicendum, quod non est ila sicut in corpore aucto, quod unum subintret aliud, et attrahatur unum = viltute alterius, sed potius virtute bonitatis prime unum unitur alii.
Ad id autem quod objicitur, quod aug- gay mentum est transmutatio, etc., dicendum, quod augmentum neon est transmutatio essentiae quae est forma substantialis: sed verum est, quod non est sine transmutatione alterius in se : et ideo non sequitur, quod auctum transmutetur secundum substantiam : sed sequitur, quod aliquid secundum substantiam transmu- tatur in ipsum: et hoc tamen non est veyum de charitate: quia quoad hoc non est simile, quia id quod additur, non transmutatur, eo quod ipsum numquam est dissimile, ut nutrimentum corpori, sed semper simile: unde non transmuta- tur, sed unitur virtute bonitatis prime.
On this page