Text List

Articulus 10

Articulus 10

An perfectus plus possit diligere proximum, quam imperfectus Deum ?

ARTICULUS X. An perfectus plus possit diligere proximum, quam imperfectus Deum ?

Tertio quaeritur, Si perfectus plus potest diligere proximum, quam imperfectus Deum ?

Videtur autem, quod sic : quia perfeclus citius moreretur pro salute proximi quam imperfectus propter Deum, cum hoc sit maxime charitatis videtur plus ipse diligere proximum, quam imperfectus.

SED CONTRA : Improportionabilia bona sunt Deus et proximus : cum ‘igitur bonum sit ratio dilectionis, videtur quod sine mensura plus diligatur Deus a quacumque charitate, quam proximus ab aliquo.

Et hoc videtur esse concedendum.

Er ap primum dicendum, quod in illo facto perfectus principaliter dilectione Dei moreretur potius quam proximi: et ideo non sequitur, quod proximum plus diligat, sed potius Deum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10