Text List

Articulus 1

Articulus 1

An omnes tenemur ad dilectionem inimicorum ?

ARTICULUS I. An omnes tenemur ad dilectionem inimicorum ?

Ad primum horum proceditur sic : 1. Super illud Psalmi oxvin, 18 : Revela oculos meos, et considera mirabilia de lege tua, dicit Glossa, quod mirabilia quae considerantur, sunt diligere imimicos. Constat autem, quod ad mirabilia non tenemur: ergo non tenemur diligere inimicos.

2. Item, Luce, vi, 27 : "Diligite inimicos vestros", dicit Glossa : "Hoc perfectorum est :" cum igitur non omnes tenemur ad perfectionem, non omnes tenemur diligere inimicos.

3. Item, Glossa ibidem, "Hic Ecclesia non lacte nutritur, quod simplicium est et imperfectorum : sed validori cibo charitatis roboratur." Ergo videtur, quod ad hoc non teneantur nisi perfecti. 4. Item, Matthei, v, 43 : Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Cum igitur non ad plura teneamur nos, quam jlli, videtur quod possumus habere odio inimicos. Quod autem non ad plura teneamur, quam illi, accipitur, Matth. xv, 36, super illud : "Et accipiens septen panes et pisces, et gratias agens", etc. Glossa: "Non alia, quam quae scripta erant, predicat : sed legem et Prophetas graviora esse demonstrat."

Item, Accipitur illud Matthei, xix,1 7: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata". Ergo illi sufficiebant ad salutem mandata, que data erant veteribus.

Item, Hoe accipitur, IIT Regum, ut, 23, super illud : "Fecit gquoque Hiram mare fusile decem cubitorum", etc. : ibi Glossa : "Decem praeceptis Dominus in lege omnia quae facere debemus, expressit." Constat autem, quod nusquam ibi est de dilectione inimicorum. Ergo ad hoc non tenemur.

5. Item, Ezechielis, xx, 11: "Dedi eis precepta mea,... quae faciens homo vivet in illis", Glossa interlinearis : "Nihil addens." Cum igitur hoc non contineatur in decalogo, videtur quod non debemus addere.

5. Item, Sepe legitur in Veteri Testamento, quod Dominus occidit, et preecepit occidi inimicos, sicut Amalec, et illos ui habitabant in terra promissionis ante filios Israel. Ergo videtur, quod inimicos velit nos odisse.

7. item, Ad hoc videtur esse ratio : Inimicitia enim est causa pugne : causa autem pugna et causa amicitiae contramaniur : ergo inimicitia non erit causa amoris, sed contrarii : ergo erit causa odii : non ergo diligendus est inimicus.

8. Item, Hoc videmus in omni natura tam inanimatorum quam animalium, quod quelibet pugnat contra inimicum : ergo videtur, quod contra jus naturale inditum omni rei sit diligere inimicos : ergo non tenemur ad illud ex charitate, quia charitas non contrariatur juri naturali.

Sed contra hoc sunt 1. Ia quae habentur in Liffera, et quae in precedenti distinctione sunt habita.

2. Item, Levit. xix, 18 : Non queras ultionem, nec memor eris injurie civium tuorum : ergo videtur, quod antiqui tenebantur ad dilectionem inimicorum.

3. Item, Eccli. xxvii, 3 et 4: Homo homint reservat tram, et a Deo quaerit medelam. In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. Quasi diceret : Nec medelam accipiet, nec exaudietur.

4. Item, Proverb. xxiv, 17: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas.

Solutio Dicendum, quod omnes tenentur ad dilectionem inimicorum, et perfecti, et imperfecti.

Ab primum ergo dicendum, quod mirabile aliquid est, quod est insolitum tantum : et sic dicitur mirabile diligere inimicos : et ad hoc bene tenemur. Ht est mirabile insolitum, et super facultatem admirantis apparens : et ad hoc non tenemur.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de perfectione sufficientiae : sed si eos qui sunt in statu perfectionis vocat perfectos, tunc intelligitur de sequente, guod est : Benefacite his qui oderunt vos’: ut intelligatur de exhibitione familiaritatis per beneficia, et signa exteriora : quia ad hoc non teneniur nisi perfect.

Ad aliud dicendum, quod simplices dicuntur ibi serviles illi, qui in Veteri Testamento sub littere cortice servierunt. Vel, si intelligatur de perfectis, tunc glossandum est sicut prescedens.

Ad aliud dicendum, quod numquam dictum est antiquis, Odio habebis inimicum tuum, nisi a suis Doctoribus, et non alege : sed observabant sicut esset dictum, et ab ilio Christus hoc assumpsit. Vel dicatur, quod dictum erat eis hoc de inimico fidei, et non de inimico persone : et ipsi intellexerunt hoc de inimico persone perverso intellectu. De inimico autem fidei dicebatur in preecepto, quod occiderent omnem masculum in terra quam Deus daturus esset in possessionem : sed Dominus intellexit hoc de bona occisione, quae est per gladium spiritus, qui est verbum Dei.

Ad id quod objicitur, quod nihil tenemur nisi quod illi, dicendum quod si explicite accipiatur id quod continetur in lege, tune falsum est : quia ad multa tenebantur illi, ad quae non tenemur nos : et ad multa tenemur nos, ad quae non tenebantur illi. Si autem spiritualiter et implicite intelligatur, secundum quod veritas est in umbra : tunc verum est hoc: sed non idem per eadem opera implemus : quia illi tenebantur carnem suillam non comedere, et tamen continere : nos autem continemus, et comedimus, et idem implemus : et hoc vult dicere Glossa, quando disit, quod demonstrant legem spiritualibus sacramentis esse refertam.

Ad aliud dicendum, quod continetur in illo mandato : Honora patrem tuum et matrem tuam ', scilicet parentes : quia nomine parentum accipitur ibi omnis homo, ut dicit Augustinus. Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod Dominus in hoc ostendit, quod inimici fidei essent gladio spiritus occidendi, ut masculinum in quo notatur vigor peccati, occideretur, et infirmitas humana viveret, quae notatur per virgines, quae in coitu non cognoverunt viros, id est, non habentes appetitum fornicandi a fide. Si autem nolunt converti, non est aliud nisi quod in igne materiali luant pcenas damni, quod inferunt Ecclesie per subversionem simplicium.

Ad aliud dicendum, quod inimicitia ut inimicitia non est diligenda, sed po- tius inimicus, qui est imago Dei, ad hog ut amplius non sit inimicus.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est contra legem nature humane : quia ho. mo est animal mansuetum natura, con. formabile Deo magis quam bestiis,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1