Articulus 2
Articulus 2
Utrum omnes aequaliter tenentur exhibere signa affectus et familiariiatis, vel perfecti tantum ?
ARTICULUS II. Utrum omnes aequaliter tenentur exhibere signa affectus et familiariiatis, vel perfecti tantum ?
Secundo quaeritur, Utrum omnes aequaliter tenentur exhibere signa affectus et famuliaritatis, vel perfecti tantum ?
1. Per Glossam Matthei, v, 43, prius inductam. Si forte dicatur, quod dictum est de perfectione sufficientiae. Contra videtur esse, quod Dominus ibi addit super statum imperfectionis Veteris Testamenti : ergo omnes tenentur ad id.
2. Item, Ibidem, Alia Glossa dicit, quod "cumulus perfectionis est diligere inimicos, et orare pro ipsis :" ergo videtur, quod etiam non omnes perfecti teneantur, sed tantum illi in quibus est cumulus perfectionis.
SED CONTRA : Sed 1. Ibidem dicit alia Glossa : "Contra Ecclesiam peccatur tribus modis, odio, verbis, cruciatu corporis : e contra au- | tem Ecclesia tria facit, diligit, orat, benefacit." Ergo videtur, quod non sit membrum Ecclesie, qui haec negligit: ergo omnes tenentur.
2. Item, Etiam antiquis praeceptum est hoc, Proverb. xxv, 21 : Si esurierit inimicus tuus, ctba illum.
3. Item, Exod. xxmr, 4: "Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum". Glossa : "Hoc est, diligite jnimicos vestros." Et sequitur, ¥. 5 : "Si videris asinum odientis te jacere subd onere, non periransibis, sed sublevabis cum eo". Glossa : "Hoc est benefacere his qui oderunt nos."
Solutio Sine praejudicio dico, quod mihi videtur grave, si omnes dicuntur teneri ad exhibendum signa dilectionis. Unde videtur mihi, quod non tenentur nisi in casu, si viderint necessitatem patientem : tune enim tenentur : sed tamen videtur mihi, si postulat veniam non irridens, quod tune non negandum est ei signum dilectionis.
On this page