Text List

Articulus 4

Articulus 4

An sit unus et idem motus erga amicum et inimicum ?

ARTICULUS IV. An sit unus et idem motus erga amicum et inimicum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, circa Initium : "An unus et idem molus stt erga amicum et inimicum, etc."

Hoc enim videtur impossibile, quod sit idem.

1. Impossibile enim est unum motum comparari et terminari ad duos terminos ; sed duo termini sunt amicus et inimicus : ergo simul non possunt esse unus motus.

2. Item, Linea in una parte non terminatur ad duo puncta : ergo nec motus ad duos terminos. Si forte dicas, quod unus est ut terminus, alter ut finis : hoc ridiculum est: quia dilectio inimici non refertur ad dilectionem amici, vel ad ipsum amicum, ut ad finem, sed potius ad Deum.

Solutio Dicendum mihi videtur, quod falsum est istud. Sunt tamen alii qui in contrarium objiciunt sic, quod sensibilis minus est potens quam intellectualis : sed sensibili plura simul accipimus, quia visu unum, et auditu alterum : vel visu duo quandoque ut duo, ut cum crutur unus oculorum : ergo multo magis intellectuali contingit hoc fieri : voluntas autem partium intellectualium est. Item dicunt, quod hoc quod dicit Philosophus, "Scire quidem multa possumus, intelligere vero minime :" non est verum, sed probabile : quia hoc etiam in ista scientia probabile induxit Philesophus pro exemplo : multa enim inducit exempla in ilo libro quae non ad liquidum sunt vera. Ego autem puto hoc esse errorem. Non enim simile est pluribus organis et pluribus potentiis accipere plura, et una potentia componente ac si per plura. Omnia enim haec bene concedo ad hoc quod est uno motu non componente, sed directe in objectum tendente, accipere plura : non enim una vis visiva secundum numerum est in utraque pupilla, sed in principio suo est una, scilicet in conjunctione nervi optici ad partem sensus communis. Similiter cum dicitur, Video album Diarri filium, vel album dulce, erit acceptio sensus communis componentis et dividentis : et in talibus non accipiuntur plura ut plura, sed plura in uno subjecto quod est magnitudo quae per se objectum est sensus communis. Et idem est in intellectu componente : quia in illo plura accipiuntur in actu compositionis uno. Sed non est ita in intellectu simplici. Et ideo dictum Aristotelis verissimum est. Dato autem, quod hoc posset esse ex parte apprehensive deintus, non deforis, non dabimus adhuc, quod koc in affectu sit qui nihil confert : sed potius intentiones boni vel mali elicitas ex ccmprehensine, ipse prosequitur vel fugit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4