Articulus 3
Articulus 3
An melius sit diligere inimicum, quam amicum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in principio lectionis : "Mie queri solet, Quid potius sit plurisque meriti, etc."
2. Item, Glossa super illud Psalmi exvinl, 18 : Considerabo mirabilia de lege tua, dicit : "In operibus Dei nihil mira- bilius est, quam diligere inimicos :" ergo nihil altius et melius.
3. Item, Bernardus super illud Joannis, xv, 13 : "Majorem hae dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat guis pro amicis suis", addit: "Imo tu, Domine, majorem habuisti, qui animam tuam pro amicis et inimicis posuisti." Ergo videtur esse melius et potius.
4, Viem, Matth. v, 46 : "Si diligitis eos gui vos diligunt, quam mercedem habebitis ?" Glossa : "Nullamin ceelo." Ergo diligere inimicos est melius.
5. Item, Ad Roman. v, 8 et 9: "Commendati autem charitatem suam Deus in nobis, gquontiam cum udhue inunici' essemus, secundum tempus Chrisius pro nobis", scilicet impiis, mortwus est. Si ergo Dei charitas in hoc est commendabilis, nostra erit commendabilis ex eodem.
6. Item, Matth. v, 44, super illud : "Diligite inimicos vestros", dicit Glossa : "Ecce ad quantam perfectionem nos provehit!" Ergo penes illud est perfectlo : ergo est melius.
7. Item, Virtus dicitur ultimum potentiae de re vel in re : sed majoris potentie charitas est super naturam, cum diligit inimicum, quam cum diligit amicum : ergo major est virtus cjus : ergo est melius hoc, quam illud.
8. Hem, Quod est majoris pugne, est majoris glori# : diligere autem inimicum, est majoris pugnae ergo majoris glorie : ergo melius,
9. tem, Ad amicum diuigendum inclinat natura et gratia : sed quanto magis gratia elevat naturam, tanto motus purior et melior, quia sic magis accedit ad conformitatem gratiae : hoc autem maxime est in dilectione inimicorum : ergo diligere inimicos est melius absolu-— le loquendo, quam diligere amicos.
SED CONTRA : 1. Meritum esse in quantitate, est esse secundum quantitatem charitatis : sed in gradibus charitatis dilectio inimicoruam ponitur in ultimo loco : ergo hoc est meriti, ut videtur.
2. Item, Si sit comparatio unius ad alterum, hoc non potest esse gratia habitus : quia sine contradictione verum est, quod actus majoris charitalis in quantum sic, est majoris merili : ergo hoc fuit in eodem actu vel aequali. Sed tunc video, quod magis fervet dilectio amici: ergo videlur, quod majoris sit merili propter fervorem.
3. Item, Amicus et inimicus sunt contraria : diligere et odire sunt etiam contraria : sed odire amicum est magis malum, quam odire inimicum : ergo ejus oppositum est magis bonum et magis eligendum, quam oppositum alterius : est autem oppositum diligere amicum : ergo hoc est magis bonum, quam diligere inimicum : et hoc videtur Philosophus concedere.
Solutio Dicendum meo judicio, quod melius absolute et simpliciter est diligere inimicum, quam diligere amicum, sicut probant prime rationes. Dicunt tamen aliqui, quod potest fieri in his duobus comparatio status ad statum, vel actus ad actum, vel habitus ad habitum : et hac omnia vel in codem homine, vel in diversis. Si fiat comparatio status ad statum in diversis hominibus, dicunt quod melius est diligere inimicum : quia hoc indicat statam perfectionis, aliud autem non. Si autem in eodem homine fiat comparatio, adhuc melius est : quia diligere inimicum presupponit multo magis diligere etiam amicum, sed non convertitur: et sicut duo sunt meliora, quam alterum istorum, ita et hic tune erit: qui enim est in tali statu, quod diligit inimicum, est etiam in statu illo, quod diligit amicum. Si autem fiat comparatio habitus ad habitum in eodem homine, nulla est comparalio : quia idem est habitus, sed in diversis habent se ut excedentia et excessa. Si vero fiat comparatio actus ad actum : quia actus et in eodem et in diversis sunt separati, et Io. quor de actu in comparatione ad obje. ctum tantum : tune dicunt, quod secun. dum quid est unus melhor, secundum quid alius : cum enim sint aequales ha. bitus sicut supponit comparatio, tune propter dulcedinem et fervorem valet plus dilectio amici ad cumulum beatitu. dinis : propter difficultatem autem et la. borem valet plus dilectio inimici ad peccati dimissionem quoad pcenam quam solvere tenemur pro peccato: et ad hoc redit solutio fere omnium Magistrorum, Sed mihi videtur, quod Christus inten. dit, quod melius simpliciter sit diligere inimicum : quia est fortioris charitatis super naturam, et quia presupponit etiam diligere amicum : quia sicut ignis fortior est, qui agit in propinquum et remotum, quam qui agit in propinguum tantum, ita etiam ignis charitatis fortior est ad distans a natura, quam a propinquum nature. Et ideo ego concedo rationes primo inductas.
Ad 1 quod contra objicitur, dicendum quod Ambrosius ponit ordinem charitatis, non secundum quod charitas est fortioris potentiae in hoc vel illud, sed secundum quod congruit natura quam perficit. Et ex hoc non sequitur, quod unum sit melius alio : quia meritum non attenditur penes charitatem secundum quod movet cum natura, sed potius secundum quod movet secundum modum gratiae tantum.
Ad aliud dicendum, quod ille fervor non accipil nisi premium accidentale : quia comparatio supponit habitus utriusque actus esse aequales, quia aliter nulla esset ratio : sed huic accidentali puto preponderare posse charitatis in difficili.
Ad aliud dicendum, quod haec ratio multipliciter peccat. Uno modo : quia a Philosopho ponitur secundum quod dicit diversitatem amoris alicujus stulti, qui diligit inimicum in quantum est inimicus, et non propter Deum vel ad Deum: et ille meretur vituperationes : et sic solvitur auctoritas. Sed Sancti di- ligunt inimicos, ut fiant amici Deo, vel ad Deum. Aho modo: quia talis forma arguendi magis attenditur in consequentia e contrario, quam in consequentia in jpso: et in ratione est processus secundum consequentiam in ipso : et tunc sumitur odire amicos, et odire inimicos : et consequenter infertur ex quo antecedens est minus eligendum quam sequens, quod oppositum est ejus, scilicet diligere amicos sit magis eligendum quatn oppositum consequentis, quod est diligere inimicos, et magis oppositum antecedentis sequeretur ad oppositum consequentis secundum magis et minus eligendum. Tertio, peceat : quia dato, quod consequentia sit bona secundum eligendum et non eligendum, adhuc nihil valebit in his quorum unum positum presupponit alterum : et ita est hic, quia in charitate et viris sanctis diligere inimicos presupponit diligere amicos : ideo non valet.
On this page