Text List

Articulus 1

Articulus 1

An semel habitam charitatem contingit amitte ?

ARTICULUS I. An semel habitam charitatem contingit amitte ?

Incidunt autem duae questiones circa intentionem primi capituli : quarum prima est, Utrum contingat amitti semel habitam charitatem ? In secunda autem, In quanta resurgat post amissam charitatem ?

Ad primam proceditur sic : 1. Eadem est ratio charitatis in homine et in Angelis: in Angelis autem semel habitam non contingit amitti, secundum opinionem illorum qui dicunt Angelos fuisse creatos sine gratia : ergo nec in homine contingit amitti semel habitam.

2. tem, Minus forte non abjicit magis forte, sed minima charitas forlior est omni peccato et omni tentatione : ergo non abjicitur aliquo peccato vel aliqua tentatione.

3. Item, Si abjicitur, oportet salvari inter eam et peccatum legem contrariorum, quam ponit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, scilicet quod nulla transmutant se ad invicem, nisi quae agunt ad invicem, et patiuntur: haec autem semper in viribus proportionata sunt: ergo videtur, cum nulla sit proportio vis charitatis ad peccatum, quod non transmutetur ab aliquo peccato.

4. Item, Si depellitur: aut depelltur a peccato quod est, aut a peccato quod non est. Sia peccato quod est : aut in eodem, aut in alio. Si in alo. Contra: Dicit Philosophus in libro XVI de Animalibus, quod "si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio." Ergo id non depellit eam a subjecto. Si in eodem : ergo contraria sunt simulin eodem, quod non potest esse.

Si dicas, quod non insunt in eodem nunc: sed in uno nunc abscedit charj. tas, et in alio inest peccatum. Ad hog sequitur duplex inconveniens : quorum unum est, quod unum contrariorum ¢e. dit alteri, antequam tangatur ab illo, ye aplequam illud agat in ipsum. Aliud est: quia signentur illa duo nunc: et sit a, in quo cedit charitas : B autem in quo inest peccatum. Cum inter quelbet duo nune sit tempus, in illo tempore anima nec egt in charitate, nec in peccato, quod absurdum est : ergo relinquitur, quod charitas semel habita non amittitur.

5. Item, Voluntas de se est indifferens: ergo cum charitate efficitur actu bona . ergo magis parata in bonum, quam in malum : ergo non potest vinci a peccato.

6. Item, Omnis motus est secundum exigentiam dominantis : dominans est charitas, quia ipsa super omnia potest: ergo nunquam peccat.

7. Item, Hoc videtur dicere, (Joan. m, 9, quod "qui natus est ex Deo, non peccat".

8. Item, Cantic. viu, 6 et 7 : "Fortis est ut mors dilectio, dura steut infernus emulatio.... Aguze multe non potuerunt exstinguere charitatem", id est, multe tentationes.

9, Item, in Psalmo xxvi, |: "Dominus illuminatio mea". Glossa: "Si donum aufertur, vincitur dator:" sed constat, quod dator vinci non potest: ergo nec donum auferri.

10. Item, Chrysostomus super Joannem: "Magnum amor, et igne vehementius : et non est aliquid quod proprium ejus impetum sustinere possit." Multo minus potest illum impetum sustinere peccatum.

11. Si forte velis dicere, quod Deus aufert. Contra: Ad Roman. x1, 29: Sine peenitentia sunt dona et vocatio Dei. Ergo videtur, quod ipse non aufert.

12. Item, 1 Reg. xvi, 13: "Directus est sptritus Domini a die illain David, et deinceps". Constat autem, quod sepe peccavil mortaliter. Ergo propter mortale peccatum non amilttitur charitas : ergo propter nihil potest amitti.

13. Item, I Joan. iv, 16, super illud: "Qui manet in charitate, in Deo manet". Glossa : "Mancas in Deo ut continearis : manet in te Deus, ut contineat te."

14. Item, Videtur cum Deus continens sit potentissimus, quod cadere non possit: quia per charitatem ipsum inhabitat.

15. Item, Super illud Matthei, vu, 25: "Venerunt flumina", etc. Glossa: "Qui cadit, non aedificatur in Christo:" sed constat, quod qui habet charitatem, aedificatur in Christo : ergo ipse non cadit.

16. Item, Augustinus in Enchiridion : "Si quis tempore tentationis res temporales mavult retinere, quam Christum, non habet ipsum in fundamento:" sed qui charitatem habet, habet Christum in fundamento : ergo iste non cadit propter res temporales.

17.Item, Bernardus de Petro videtur velle propter negationem non amisisse Spiritum sanctum vel charitatem. Cum igitur negatio Christi maximum sit omnium peccatorum, propter nullum aliorum videtur posse perdi charitas.

18. Item, Bernardus in libro de Diligendo Deo: "Numquam est charitas sine timore, sed casto : numquam sine cupiditate, sed ordinaia." Erga timor expellit peccatum, et cupiditas incommmutabilis boni numquam dat locum cupiditati boni commutabilis. Ergo numquam incidet aliquod peccatum : quia omne peccatuim, aut est ex timore male humilianie, aut ex cupiditate male inflammante, sicut dicit Glossa super illud Psalmi uxxrx, 17: Jncensa tgni et suffossa, ab inerepatione vultus tui peribunt.

19. Item, I Joan. iv, 4: "Adulti pseudoprophetae exierunt", etc. '. Glossa : "Naumquam erantin nobis de numero habentium charitatem."

20. Item, Philosophus vult, quod mutabile et immutabile non sint ejusdem rationis, nec ejusdem generis : constat autem, quod charitas vie, et claritas patrie sint ejusdem rationis: ergo cum charitas patrie sit immutabilis, charitas vie crit immutabilis. Plura etiam ad hoc inducit Magister in Litlera.

Sed 1n contrarium est quod 1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 12, "Qui se existimat stare, videat ne cadat": ergo cadere potest qui stat per charitatem.

2. Item, Apocal. u, 4: "Habeo adversum te, quod charitatem luam primam reliquisti". Ergo derelinqui potest. Et quia hoc videmus continue fieri, sufficiant ista.

Solutio Dicendum, quod charitas potest amitti et recuperari sepius im via.

Ad primuM ergo dicendum, quod non est simile : quia Angelus secundum illam opinionem simul accipit charitatem et confirmationem, sed non homo : sed guoad actum gratificandi et diligendi simile est.

Ad aliud dicendum, quod peccatum non vincit charitatem : sed voluntas sponte abjicit eam, cum deflectitur ad id cum quo stare non potest.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod peccare privatio est, et non contrarium aliquod ponens.

Si forte dicitur, quod hoc est fuga et non responsio : dico tunc, quod haec falsa est, quod duo contraria nullo modo possunt esse in eodem simul : sed duo contraria, ita quod utrumque sit actu non possunt esse in eodem : sed cum utrumque est in potentia, vel unum in actu et alterum in potentia, nihil prohibet esse in eodem. Et ita est hic: quia charitas in illo nunc simpliciter non inest, sed ut corrupta et recedendo, et peccatum ut in generatione et accedendo. Et est instantia contra propositionem in omni actione et passione physica.

Ad aliud dicendum, quod voluntas de se indifferens habilitatur charitate : sed numquam ita ante confirmationem habilitatur, nisi possit sponte deponere charitatem, et deflecti in peccatum. Unde nihil cogit.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de motu in quo movens est per intentionem natures et non voluntatis.

Ad aliud dicendum, quod hic intelligitur de predestinatis et de peccato finali. Vel dicatur melius, quod quantum est in se, gceneratio per charitatem conservat eum: sedipse potest se perdcre,.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens. .

Av auiup dicendum, quod hoc etiam esset verum, si donum de sua debilitate succumberet : hoc autem non est verum.

Ad aliudet ad sequens eodem modo dicendum est.

Av ariup dicendum, quod non intelligitur hoc quoad actum charitatis, sed quoad actum regiminis populi et prophetiae quae est gratia gratis data, et non gratum faciens,

Ad satiup et ad sequens dicendum, quod quantum in se est, ipsa continet, sed tu potes excidere a vi contentiva.

Ad aliud dicendum, quod non editicatur quoad permanentiam qui cadit, licet forte mdificatus fuerit quoad essentiam charitatis, sicut dicil Magister in fitfera.

Ad aliud dicendum eodem modo.

Ad aliud dicendum, quod (sicut dicit Bernardus) intelligitur quoad propositum miserendi, et non quoad actum separationis a charitate.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum quamdiu est charitas : sed potest abjici per oppositum, ut prius dictum est.

Ad aliud eodem modo dicendum est.

Ad ultimum dicendum, quod hoc est verum de substantiis immutabilibus ex natura. Forme autem non sunt mutabiles per se, sed per subjectum. Et ideo non tenet de illis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1