Text List

Articulus 2

Articulus 2

Anin minori vel mazori vel aequali sem. per necesse est resurgere ?

ARTICULUS II. Anin minori vel mazori vel aequali sem. per necesse est resurgere ?

Secundo quaeritur, Utrum semper ip minori vel majori vel aequali necesse est resurgere ?

Videtur autem, quod in minori : quia i. In omnibus ita est, quod prima in. ceptio esse non est secundum perfectum illius esse, sed in minori, sed postea proficit ad perfectum : cum igitur charitas post peccatum incipiat, videtur quod incipiat secundum imperfectum et iminimam charitatem. ,

2. Item, Amos, v, 1 et 2: Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui susciteé eam. {bi Glossa: "Non negat posse resurgere, sed negat ut possit resurgere virgo: quia semel aberrans, etsi reportetur humeris pastoris, non habebit tantam gloriam quantam qui numquam aberravit." Ergo impossibile est, quod in aequali resurgat.

3. Item, Ezech. xurvy, 10, 13: "Levite qui longe recesserunt me,... non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi". Ergo videtur, qued numquain ita propinqui fiant ut prius. Ergo numquam tantam habebunt charitatem.

4. Item, Hoc videtur ex simili: quia mulier perfornicationem aberrans, postea non tantum diligitur a marito quantum prius: ergo nec Deus tantum diligit animam: sua autem dilectio major vel minor, est dilectionis effectus major vel minor: ergo numquam habebit tantam charitatem.

Sed conrta videtur, quod i. Resurget in aequali: quia "pent tentia, ut dicit Ambrosius, omnia ablata restituit :" ergo etiam tantam restituit charitatem, quanta est amissa.

2. Item, Malach. nt, 4: Placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, seul dies secult, et sicut annt antiqui.

3. Item, Glossa ibidem, "Quomodo in princip1o placuerunt, ita post peccatum per peenitentiam placere mceperunt, om— ni sorde vitiorum purgata."

4. Tlem, Zachar. vin, £3, super illud : Salvabo vos, et errtis benedictio. Glossa : "Revertentur in pristinum statum, cum egerint peonitentiam."

5. tem, Levit. vi, 25, seper illud: Ista esé lex hestiw, dicit Glossa : "“Nque placet Deo virtus justorum et digna pcenitentia peccatorum, quae restituit im gradum pristinum."

G6. Item, Luc. xv, 22: Cilo proferte stolam primam, Glossa: "Pristinee dienitati filtum restituil."

Es his sequitur, quodin quali resurgat quilibet charitate,

Srp viperur, quod in majori: quia

i. Dicit Apostolus, ad Roman. v, 20. Ubi abundavit delictum, superabundawil gratia.

2, Item, Ad Roman. vin, 28: Deligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Glossa : "Etiam casus in peccatum."

3. Item, Genes.1,5 : "Factum est vespere et mane, dies unus". Glossa: "Eminens vespertina lux est, et a qua quis cecidit, matutina in qua resurrexit :" sed major est matutina, quam vespertina: ergo in majori charitate semper resurgitur.

4. Vtem, Baruch, iv, 28: Sicut fait sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum tlerum convertentes requiretis ew. Ergo oportet etiam, quod in multo majori resurgat quis charitate.

Solutio Opinio est hic, quod potest aliquis vesurgere in minori, in cequali, et in majori charitate, prout ipse devote se preparaverit ad recipiendum, et prout Deus dignabitur infundere : quia metas suae largitatis preescribere non possumus.

Et secundum hoc dicendum ad primum, quod non est simile de charitale, et de his quae causantur a natura: quia naturalia principia sui esse habent in materia : et haec primum sunt mollia et debilia, et postea confortantur: quia omnis materia rei naturalis quatuor modis se habet, ut dicit Rabbi Moyses in Duce neutrorun., scilicet aliter extra formam terminantem, et aliter currens ad ipsam quando jam trahitur a virtute formativa, et aliter formata, et alter consolidata in quantitate perfecta Deus autem non sic operatur : ergo de charitate non est simule.

Ad rRia sequentia dicendum, quod hoc intelligitur de gradu secundum dienilatem, non secundum immunitatem culpa vel quantitatem charitatis: aliguam enim qui peccavit habebit indignitatem, quam numquam absterget, scilicet quod non potest gloriari de innocentia.

Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod omnia illa sex quae objiciuntur, habent unam solutionem, scilicet quod intelligitur quoad rectitudinem immunitatis culpe, non dignitatis, nec quantitatis virtutis necessario.

ADEA quae ulterius objiciuntur, dicendum quod dictum Apostoli intelligitur, quod superabundavit gratia quoad vincendum delictum. Et intelligit de gratia redemptionis factae per Christum, quae major est in bono, quam delictum primi hominis in malo fuerit.

Ad aliud dicendum, quod casus non cooperatur ad majorem charitatem nisi occasionaliter et remote, sicut dictum est, et notatum in lib. T Sextentiarum',

Ad ultimum dicendum, quod Baruch dicit hoc, quod sicut provocaverunt peccando contia decem, ita nunc decies in preeceptis convertentes requirent : non quod necessarium sit in decies tam maena charitate resurgere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2