Articulus 7
Articulus 7
An fides potest evacuari?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Advertendum etiam est, quomodo fides, spes, et scientia dicantur evacuari, etc."
Et queruntur quatuor : quorum primum est de evacuatione fidei. Secundum, de evacuatione spei. Tertium, An charitas evacuatur? et quare non, si non evacuatur ? Quartum, de evacuatione scientia.
1. Fides est fundamentum in edificio spirituali : sed si fundamentum evacuatur, totum ruit edificium : ergo si fides evacuatur, omnes gratiae et virtutes et res sperande ruunt in nihilum, quod esset magnum inconveniens.
2. Item, Majus lumen non offuscat minus lumen, sed perficit : sed visio facie ad faciem succedit fidei : ergo non evacuat eam, ut videtur.
SED CONTRA ! Supra probatum est saepius, quod fides est non apparens? : sed in patria nihil est non apparens : ergo non erit ibi fides.
Solutio Dicendum, quod in fide duo sunt ex parte illa qua est cognitio. Et tertium est quod est alfectio. Unum in cognitione est genus visionis. Hst enim fides visio quaedam veritatis divine : et vocatur a quibusdam substantia prima fidei, quia circa illud specificandum ponuntur omnes forme et differentiae, qua constituunt fidem in specie virtutis. Secundum autem est forma informans hanc cognitionem sive visionem ad speciem fidei Hec autem est speculum et enigma non apparentis. Et sublatis his non est fides. Potest tamen esse visio faciei, vel alterius scientiae. Tertium est affectio, quod non propter aliquid assentit nisi propter primain veritatem absolute : quia si haberet rationem, non propter eam crederet. Dic ergo potest, quod fides evacuatur quoad secundum, quod est forma, et modus visionis : non autem quoad primum et ultimum : sed potius illa manent et perliciuntur. Et succedit sic fidei visio, quae est tota merces : quia est visio pascens amatiet habiti.
Ad primum ergo dicendum, quod fides est substantia hic : et ratione illa quae est visio, est substantia : et hoc non ruit ibi. Et ideo edilicium manet totum ; quia id quod est disians, et in speculo et in enigmate, non potest esse ratio fundamenti, cum sit imperfectionis, quae non competit glorificatis.
On this page