Text List

Articulus 8

Articulus 8

An spes potest evacuari ?

ARTICULUS VIII. An spes potest evacuari ?

Secundo, Queritur de evacuatione spel.

Videtur enim, quod non succedat spej aliquid, et ita in toto videtur destrui, % non evacuari.

1. Dicit enim Glossa, quod succeditbeatitudo spei : et hoc non potest esse cum illa succedat omnibus virtutibus.

2. Item, Dicit Augustinus, quod "fidei succedit visio quae est tota merces :" ergo nihil relinquitur quod succedat spel.

3. Item, Omnis mutatio fit secundum aliquod commune subjectum : sedin spe nihil est nisi exspectatio futuri, et protensio in illud: sed nihil horum remanet, eo quod nec exspectatio manet, nec protensio in aliquid non habitum ; ergo videtur in toto destrui : quia etiam fides in toto destrueretur, si nihil commune subjectum speculo et faciei sive presentia maneret, sicut diximus, quod visio manet.

ITem quaeritur, Quare evacuantur iste virtutes, cum hoc non dicatur de cardinalibus, quod evacuentur? Magis enim debet evacuari quod est ad id quod est ad finem, quam adid quod est in finem immediate : cardinales autem habent actus suos in eo quod est ad finem, et theologicee in finem immediate : ergo magis deberent evacuari cardinales, quam theologice.

Solutio Dicendum, quod spes et habitus spei et actus evacuantur, sed non in toto destruitur. Et ad hoc notandum, quod in iransitu gratia ad gloriam quatuor oportet observare. Quedam enim manent in actu et habitu substantialiter et formaliter, sed mutantur quoad modum yem habent non ex se, sed ex eo quod sunt in tali statu subjecti sui : et sic mutatur et transit charitas in transita in sloriam, ut patebit infra. Quedam auan manent in habitu substantialiter et formaliter, sed non in actu, ut cardinaJes virtutes, ut infra ostendetur post tractatum totum de charitate! Quedam autem manent secundum substantiam et non quoad formam et actum, ut fides. Quedam vero nec quoad substantiam, nec quoad formam, nec quoad actum, sed in communi proportionis tantum manent, ut spes. Quinto modo se habet id quod non est virtus, ut scientia vie, quae in toto, meo judicio, destruetur. Et de hoc postea disputabitur.

Sed hoc quod de spe dictum est, qualiter intelligi possit, notandum quod habitus spei habet exspectationem glorie et protensionem : et exspectatio ostendit quasi id quod est, et protensio ostendit id quod est formale spei, quo distinguitur ab aliis quibus convenit exspectare : et utrumque illorum tollitur. Sed quia omnis sperans secundum quod sperat, rei sperate proportionatur, ideo illa proportio manet, quando consequitur rem speratam : et sic intelligo dictum quorumdam Doctorum, qui dicunt, quod in transitu spei in gloriam non manet nisi commune secundum proportionem.

Ad primum dicendum, sicut supra de spe diximus 2, quod beatitudo accipitur materialiter pro oinnibus bonis manentibus in ipsa, et sic succedit omnibus virtutibus : et accipitur secundum proprietatem conjunctam sibi, quae est magnum, sive altum, et gloriosum, et hoc modo succedit spei.

Ad aliud dicendum, quod visio est tota merces : non tamen omnis visio, sed illa ques est amati et habiti : et tune visum in quantum visum, succedit fidei, et habitum spei, et amatum respondet charitati.

Ad aliud dicendum, quod manet ibi commune proportione, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod iste evacuantur : quia id quod est materiale cis informibus et formatis, est imperfectuin, et non competens statui beatitudinis. Sic autem non est de cardinalibus : quia licet actus earum sit ordinatus ad viam, tamen habitus earum potest esse communis vie et patria, ut infra patcbit.

Sed apHuc objicitur quia videtur etiam in fruitione esse spes.

1. Dicitur enim, Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Esuriens autem et sitiens aliquid exspectat in futurum. Ergo est spes respectu illius, cum hoc sit de substantiali premio quo fruuntur.

2. Item Anselmus in Prosologio: "Si Deum diligent toto corde, tota mente, fota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis : profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii." Ergo videtur, quod ibi sit vicissitudo gaudil, et gaudium illud sit in fieri continue : ergo aliquid ejus exspectatur in futurum. Hoc autem est contra Augustinum in libro XII Confesstonum, ubi vult, quod contemplatio illa faciat beatos participes aeternitatis, et elevel super omnem mutabilitatem.

3. Item, Philosophus in Ethicis dicit, quod mutatio non est delectabilis nisi propter malitiam : et si alicujus natura omnino simplex fuerit, eadem operatio illi semper delectabilissima erit.

Et ad hoc dicendum, quod puto sine prejudicio aliorum, quod non est ibi spes aliqua, nec mutatio, sed potius perfectum. Nec dico, quod ibi sit futurum proprie: licet enim continue bonitates Dei participent secundum rationes plures, tamen ille sunt in uno increato, quod semper habent: et ideo non est ibi transitus aliquis, sed delectatio in illo.

Ad primum ergo dicendum, quod esuries ila tollit fastidium, et non habet futurum propric loquendo, quia si participant aliquid unde dicantur novi, ut videtur dicere Dionysius, non tamen hoc est secundum modum successionis, sed recessus potius a successione in unum simplex quod est per suam essentiam beatificans.

Ad aliud dicendum, quod Anselmus non intendil ponere motum vel mutationem, sed immensitatem boni beatificantis. Dicunt tamen quidam, quod illud mensuratur evo, et quod illud habet prius et posterius. Sed hoc ego non intelligo, qualiter aliquid prius habeat et posterius per hoc quod efficitur immutabile : nec possum intelligere, qualiter aliquid habeat prius et posterius quod non sit tempus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8