Articulus 12
Articulus 12
An m patria erit ordo charitatis inter beatos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium: "HLumaque ordtnem diligendi implesse, gut servatur in patria, non in via, ete."
1. In patria plena erit conformitas cum voluntate Dei: sed Deus magis bonum magis diligit: ergo et nos.
2. Item, Anselmus parum ante finem Prosologii dicit, quod de "bono melioris quilibet plus gaudet in patria, quam de proprio." Hoc autem non potest esse, nisi iste ordo non maneat qui est modo.
3. Nem, Augustinus dicit, quod "in dispari claritate erit par gaudium:" et hoc non potest esse, nisi omnium et singulorum gaudium sit unum: et hoc ulterius (ut dicit Anselmus) non erit nisi plus gaudeam de bono melioris me, quam de meo, ut suum gaudium meum fiat.
4, Item, Matth. xxu, 29 et 30, Sad. duceis respondit Dominus cum quarerent de vinculo conjugali si foret ip patria "Errratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim, negue nubent neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in celo", Ergo conditiones carnalis gradus 1bj cessabunt, ut videtur. Ergo penes illos non remanebit ordo charitatis.
3. Item, Luc. xvi, 26: "Inter nos et vos chaos magnum firmatum est". Ibi dicit Gregorius, quod "parentibus in inferno positis filii beati nequaquam compati possunt:" ergo nec diligere: ergo cessabit ordo.
Sed contra hoc est, quod 1. Talis ordo erit in patria, qualis erat in Christo: Christus autem plus dilexit unum quam alium ex alia causa, quain ex majori gratia, quia dicit Au. gustinus super Joan. xix, 26, super illud : Cum vidisseé Jesus... discipulum stantem, quem diligebat, quod plus dilexit Joannem: et tamen plus diligebatur a Petro: ergo videtur, quod ordo ratione consanguinitatis et familiaritatis remanebit.
2. Item, Gratia non destruit naturam, sed elevat : cum igitur hoc sit naturale, videtur quod maneat in patria.
3. Item, Secundum hoc non esset multum laborandum ut essemus meliores quam suinus: quia quocumque meliori effecto, ego tantum gaudebo de suo bono, quantum ipse.
Unrerivs quaeritur, Si maneat ordo quoad nostrum corpus: ut scilicet bonum anime proximi plus diligemus ibi, quam bonum corporis proprii ?
Videtur, quod sic: quia i. Bene aestimans praeponit bonum spirituale bono corporali: bonum autem anime proximi est spirituale, bonum autem corporis nostri corporale.
2, Item, Anima proximi nostri fruitur nobiscum : quod non facit corpus nostram: ergo bonum anime proximi est preponendum.
Sed contra hoc videtur esse, quod 1. Corpus nostrum tune habebit bonum perpeluum et proprium, quod videtur magis Movere, quam bonum alterius.
2. Item, Sine gloria corporis non est perfecta gloria anime: debemus autem magis diligere perfectionem anime nostre, quam alterius : ergo bonum corporis nostre plus debemus diligere, quam bonum altecrius anime.
Solutio Dicendum, quod ut puto, charitas inter beatos habebit ordinem : ita tamen, quod gradus propinquitatis sequatur impetum charitatis, et sit ratio gaudii per accidens: quia per se charitas magis sequitur charitatem Dei. Unde si gaudet plus de bono alicujus qui sibi sanguine conjunctus est, hoc erit premium accidentale, non substantiale.
Dicendum ergo ad primum, quod Deus vult nos velle bonum magis nobis conjuncti in aliqua ratione plus quam minus conjuncti.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus loquitur de modo gaudii accidentalis, non substantialis et intranei. Vel dicatur, quod gaudebo plus de meliori alieno, ita qued ly plus non dicat intensionem gaudii quoad alfectum gaudii, sed dicat rationem quantitalis in objecto gaudii: quia in meliori magis bonum objicitur mihi gaudenti, quam in meipso, sed tamen non tantum afficiar, ut puto.
Ad aliud dicendum, quod illud sic intelligo, in dispari claritate par gaudium, id est, de pari, quia de eodem et de tot gaudebit unus ut alter.
Ad aliud dicendum, quod gradus tolli- tur qui serviebat vie, ut parere, et procreare, et hujusmodi: sed non quoad affectum boni.
Ad aliud dicendum, quod secus est de his qui sunt in inferno, quia illi additi sunt parti inimice: et ideo natura ante charitatem tune festinans in Dei justitiam (ut dicit Bernardus ) detestatur eos.
Av m quod ulterius quaeritur, Utrum Christus sine causa unum plus diligat quam alium? Dicendum quod non: Petrus enim et Joannes inequaliter sibi erant sanguine conjuncti: et puto bene, quod aequaliter diligebantur in diversis, et aequaliter diligebant in diversis. Dicit enim Augustinus, quod Petrus plus dilexit : et intelligo hoc quod plus dilexit in proximo Deum, et ideo curam divinam accepit super proximum in commissione ovium. Dicit etiam, quod Joannes plus dilexit, super illud: Carrebant duo simui‘: sic, "Qui plus dilexit, fortius cucurrit, et citius pervenit." Constat autem, quod ille fuit Joannes: et hoc intelligo quoad dilectionem Dei in se, non in membris : sicut contemplativi plus diligunt Deum in se, ut Joannes: et activi plus in proximo, ut Petrus: et Christi dilectio major vel minor attenditur secundum effectum gratia majorem vel minorem. Accepit autem majorem in contemplatione, qui recubuit super pectus ejus: et Petrus majorem in activa, guia pastoralem curam accepit HKcclesie post inquisitionem trinam et trimam confessionem dilectionis. Si tamen vellemus colligere dicta trium Sanctorum: tunc diceremus secundum Bernardum, quod Petrus dilexit ferventius, et diligebatur fortius: sed Joannes dilexit dulcius, et diligebatur familiarius: secundum Hieronymum, propter privilegium castitatis : secundum Augustinum, propter privilegium amoris precipui: secundum Chrysostomum, propter ingenitam sibi mansuetudinem.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum corpus nostrum plus diligemus ibi, quam animam proximi? Dicunt quidam, quod non: quia aliud reformat ibi pactum quam hic: quia hic ponimus pro proximo, eo quod rehabituri sumus in resurrectione, et quia corruptibile tantuim est: sed ibinon est ita: et ideo potest plus diligi. Ego, ut verum fatear, nescio quid de hoc verius sit tamen probabilius videtur, quod bonum anime proximi praeponderet in dilectione,
On this page