Text List

Articulus 11

Articulus 11

An Christus secundum quod homo servavit ordinem prescriptum secundum Magistrum ?

ARTICULUS XI. An Christus secundum quod homo servavit ordinem prescriptum secundum Magistrum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo D, ibi, "Nune gam superest investigare, si Christus secundum quod homo ordinem diligendi prescriptum servaveril, etc."

Videtur autem Christus ordinem prascriptum tenuisse : quia 1. Aliter non omnia fuissent in ipso optimo ordine, si ordo charitatis ei defuisset, ut videtur.

2. Item, Si detur, quod non habuit hunc ordinem, hoc non dicitur nisi ra_ tione dilectionis inimicorum : sed probo, quod dilexit inimicos, quia voluit omnem hominem salvum fieri, qui semetipsum obtulit pro omnibus.

3. Item, Latum mandatum tuum nimis : et hoc etiam in nobis miseris se extendit usque ad inimicos : ergo multo magis in Christo.

4. Ytem, fsa. min, 12: Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. Ergo videtur, quod dilexerit eos. :

5. Item, Angeli etiam damnandis serviunt : cum ergo Christus perfectior fuerit omnibus Angelis : ergo dilexit damnatos, ut videtur.

Sed st hoc conceditur, in contrarium est quod Magister objicit in Littera:

1. Non enim diligit proximum, qui ad hoc non diligit ad quod seipsum, id est, ad salutem: sic autem presciti quos ipse Christus novit, diligi non poterunt.

2. Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei dicit, quod "side aliquibus certa esset Ecclesia, quod essent presciti ad ignem aeternum, non pro eis plus orarct, quam pro diabolo." Christus autem certus erat. Ergo non dilexit eos.

3. Item, Magister objicit in Littera, quod si dilexit eos, tune salvari voluit eos, et optavit eis salutem: et hoc non est factum ; ergo non quecumque voluit fecit: et non evenit quod rogavit, quorum unum est contra Prophetam dicentem: Omnia quecumque voluit fecit’. Alterum contra Apostolum, ad Hebr. v, 71, dicentem, quod in omnibus exauditus est pro sua reverentia,

Solutio Dicendum, quod Christus omnes dilexit dilectione antecedente, sed non consequente. Est autem dilectio antecedens, quae est in ipso nullo modo dependens a nobis. Consequens autem est que ex opere nostro est. Quod autem omnes dilexerit, ex hoc accipitur, quod omnibus munera gratiarum suarum et redemptionis obtulit, et manum porrexit: sed quidam non accipiunt gratiam ab ipso. Sed quod Magister dicit in Liftera, hoc verum est de dilectione consesequente vel prescientia, quae concomitans habet nostrum meritum quoad effectum prescientiae, licet non quoad eternam previsionem.

Et per hoc patet solutio fere ad toium.

Dicendum enim ad ea quae primo objicjuntur, quod omnia illa non ostendunt nisi dilectionem quantum in se est, Et haec est antecedens quae non innititur nisi suae bonitati. Ea vero quae sunt in contrarium, ommia sunt de dilectione que concernit aliquo modo nostrum meritam, vel ut concomitans effectum preescientiae, vel temporaliter respiciens mcritum malum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11