Articulus 1
Articulus 1
An verum sit quod dicit Magister, quod charitas est essentia divina ?
AD primum objicitur sic : 1. Quaecumque sunt omnino eadem, quidquid convenit per substantiam unj eorum, convenit et alii: charitas et es sentia divina sunt eadem, ut dicit Magister, et loquimur de charitate qua nos diligit : ergo quidquid convenit charitati, convenit essentiae : substantialiter autem charitas ordinat ad actum dilectionis - ergo essentia ordiat ad actum dilectionis: ergo Deus diligit nos sua essentia, ita quod ly saa@ essenéia construatur formaliter cum verbo, quod falsum est: ergo charitas et essentia divina non sunt idem.
2. Item, Nihil diligitur nisi cognitum : nihil cognoscitur nisi verum: ergo nihil diligitur nisi verum: sed unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum, ut dicit Philosophus: ergo nihil est verum, nisi quod in veritate est suo modo existendi, ut complexum existit ut complexum, et simplex ut simplex. litem ulterius, Non ab aeterno habuimus esse : ergo nec veritatem : ergo nec potuit nos diligere ab aeterno : ergo nec dilectio qua nos dilexit, est aeterna : sed essentia divina est aeterna : ergo dilectio non est essentia.
3. Item, Cum dicitur, Creator Deus, verbum notat effectum in creatura : et non ponitur creatio in Deo propter hoc, sed potius circa rem quae fit : ergo similiter, cum dicit, Deus diligit nos, notatur effectus, et non ponitur aliquid in Deo per diligere.
4. Preterca, Aut dilectio connotat affectum, aut effectum : quia non potest pluribus modis considerari. Non affectum: quia sic Deus esset passibilis ab affectionibus, quod absit: ergo dicit effectum : ergo non dicit essentiam divinam.
5. Item, Hugo de sancto Victore: "Dilectionis vis esse dignoscitur, quod amantem transferat in amatum." Ergo dilectio exigit amatum esse : sed non ab eterno fuimus : ergo nonab wterno amawit: ergo dilectio non est essentia : quia Dei essentia aeterna est.
6. Item, Hoc accipitur ab Augustino qui dicit, quod "charitas nihil aliud est quam copula amantis et amati."
1. Sed contrariom habelur in libro primo Senéentiarum ', ubi multe auctoritates inducuntur, quod ab ewterno dilexit. Quod autem charitas sit essentia diyina, habetur in primo libro Sententiarum .
2. Item, Quidquid est in Deo, Deus est: charilas est in Deo: ergo charitas ost Deus. Prima patet ex suppositis in primo libro Sententiarum. Secunpa patet per hoc quod si deesset ei charitas, cum ipsa sit bonum optimum, et cum ipsa jucunda faciat omnia bona, ipse non posset esse optimus, nec Deus.
Ab primum ergo contra hoc objectum, dicendum quod illud argumentum non tenet in divinis propter attributa, quae in divinis variant modum significandi et non rem. Et hoc etiam secundum Philosophos verum est, ut patet : quia ipsi probant, quod sua voluntas et sua actio et sua substantia sunt idem quod esse, et tamen secundum Philosophos non quidquid convenit uni, convenit alteri.
Ad aliud dicendum, quod cogniti sumus ab aeterno, et habuimus veritatem causes ab aeterno in rationibus idealibus, licet non in esse nature proprie : et hoc sufficit ad dilectionem et cognitionem proprie, sicutin primo libro Sententiarum probatum est.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia creatio cum est res hujus verbi, creat, dicit quid novum : et ideo formaliter non est fieri nisi in creatura sicut in subjecto et materia, efficienter autem est in Deo : sed charitas dicit perfectissimum quid in ratione boni, etideo convenit Deo cui omne bonum et optimum est reponendum : et ideo non tantum notat effectum, sed etiam cssentiam divinam, sub alio tamen modo signilicandi.
Ad aliud dicendum, quod non dicit effectum sed essentiam divinam, ut principium actus dilectionis, quia habitus et affectus et hujusmodi propter summam simplicitatem non cadunt in Deo.
On this page