Articulus 2
Articulus 2
Quare charitas est magis essentia divina, guam fides et spes?
1. Ipsa est perfectissima virtus et forma virtutum, quae numquam excidet : et ideo in Deo est principaliter, in nobis autem per imitationem.
2. Sed contra hoc est quod dicit Apostolus, ad Galat. v, 6 : Fides per charitatem operatur. Ergo, ut videtur, charitas est efficiens operum aliarum virtutum, et non forma.
3. Item, Super illud : Justus autem in jide sua vivet’, dicit Glossa : "Charitas est forma virtutum, sine qua fides informis est." Ergo est efficiens et forma.
Quaro ergo, Ratione harum quatuor, quare charitas essentialiter est in Deo et non fides ? et, Quare dicatur efficiens et mater et radix ? et, Quare sit forma, et quare finis ?
Solutio Dicendum, quod charitas exemplaris virtus est in Deo : et hoc contingit ei propter perfectionem suam, scilicet quia ipsa perfectissimum habet ac-— tum qui numquam excidet : et quia objectum ejus est summa bonitas, quae desideratur ab omnibus: et quia iterum est maximum bonum inter bona spiritualia : quod patet ex hoc, quia dividit inter filios regni et perditionis.
Ad aliuddici potest, quod charitas est efficiens, sicut calor universalis organorum: sicut enim dicit Philosophus, quilibet sensus habet actum suum et objecium, quo non communicat cum alio, et habent omnes sensus unum gravans ab aclu, sicult frigus descendens a cerebro, et claudens sensus: ita etiam habent ahquod unum movens ad actum, quod est calor ad exterius expansus in vigilia cum spiritu animali ad organa scnsuum molo in vigilia. Unde etiam dicit quidam Philosophus, quod vigiliam facit expansio caloris et spiritum ad exterius.
Per istum modum possumus dicere, quod charitas dicitur efficiens et movens in virtutes : quod tamen a nulla virtute tollit proprium objectum et actum pro- prium, sicut nec calor naturalis a sensu Et quod hoc verum sit, videtur ex hoc quod dicitur: Charitas Det diffusa est cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Spiritus enim oi. nia movet. Et videtur charitas esse sicyt instrumentum motus ejus.
Per hoc etiam quod ipsa est calor yo. luntatis relatus generaliter in omne illud quod est bonum: sicut etiam in corpore animato ponimus spiritum facere motum et sensum, et quod calor est suum instrumentum per quod facit. Et per hoc patet ratio primi quesili.
Forma autem potest dici charitas, secundum quod ipsa est amor boni simpliciter, ita quod simpliciter dicatur quod nulla differentia contractum est et specificatum. Illud enim crit salvatum in omni bono contracto et specificato per rationem specialem, sicut videtur dicere beatus Augustinus : "Bonum hoc, bonum illud : tolle hoc et illud, et videbis bonum omnis boni bonum." Verum autem volitum in fide est bonum quoddam_ habens aliquid de simpliciter bono et arduum in spe. Et similiter pulchrum in temperantia, et forte in fortitudine, et justum in justitia, et eligibile ad opus in prudentia. Sed unumquodque istorum aliquid addit bono. Charitas autem est boni absolute et simpliciter, quod est primum bonum. Cum igitur hoc ut ratio quaedam omnis boni salvetur in omnibus bonis contractis, ipsum crit forma ad quam nituntur omnia bona quantum possunt, et a quo habent boni rationem, quoniam si non sit per sc bonum, nullum erit particulare bonum et contractum. Secundum hunc igitur modum amor boni per se est in omni virtute, sicut ratio boni quod optat virtus illa, et sic est forma non dans esse simpliciter, sed ratio quaedam a qua et sub qua sumitur ratio poni quod virtus particularis desiderat acquirere per actum proprium : et sic jterum non excludit formam dantem esse, licet sit aliqua ratio ejus: sicut illud quod est per se, est ratio ejus quod accipit ab ipso : unde ipsum pro possibilitate imitatur in aliquo, et non simpliciter : et hoc modo dico eam esse formam virtutum. Et per hoc patet ratio tertii quesiti.
Finis autem dicitur fere eodem modo : quia etiam forma et finis parum diflerunt : est tamen aliqua differentia. Dicit enim Philosophus, quod omnis operatio et prohzresis boni alicujus operatrix esse yidetur : et ideo diffiniens bonum dicit, quod bonum est quod omnia exoptant vel appetunt vel desiderant. Consideremus ergo duo, bonum quoddam ut verum vel arduuin vel pulchrum quod est terminus actus virtutis hujus vel illius, ct quo habito cessat a motu. Et queramus, Utrum desideret illud acquirere per actum. quia est hoc bonum, vel quia est bonum simpiiciter? Si quia est hoc bonum: tune oportet, quod ratio boni hujus est causa appetitus generaliter in omnibus appetentibus bonum, quod patet esse falsum : ergoid quod movet efficientem virtutem vel quodcumgne aliud, erit bonum : et hoc prolixe probat Boctius inlibro de Conselatione philosophiae : ergo amatum bonum simpliciter et amor boni movent efficientem: sed hoc quod movet efficicntem, est finis . ergo amatum bonum simpliciter, ei non hoc vel illud, est simpliciter finis. Charitas igitur non ex parte amantis, sed ex parte amati boni simpliciter, est finis preecepti et omnis operis boni. Istud autem hic volui ponere: quia quamdam vism intelligibiliorem dat, quam quae supra est determinata.
On this page