Articulus 4
Articulus 4
An dilectio Dei suscipiat magis et mi. nus ? et, Utrum plus diligat prescitum justum, vel predestinatum injustum ?
ARTICULUS IV. An dilectio Dei suscipiat magis et mi. nus ? et, Utrum plus diligat prescitum justum, vel predestinatum injustum ?
Et hoc videtur ex his quae dicuntur in Littera, ibi, A, in fine : "Omnia diligit que fecit: et inter ea magis diligit rationales creaturas, et de illis eas amplius gue sunt membra Unigentts sut, et multo magis ipsum Unigernium."
Item, cum dilectio ponat effectum in creatura, ut dicunt Sancti, et ille effectus inveniatur major et minor, videtur, quod dilectio Dei recipiat intensionem. Vel si dicat, quod quantum ad se omnes equaliter diligit, sicut videtur dicere sapiens, quod aequaliter cura est tlli de omnibus? : tunc videtur, quod te tantum diuligit, quantum se et quantum Unigenitum suum, quod absurdum est : ergo videtur, quod suscipiat intensionem et remissionem.
Videtur, quod prescitum : quia 1. In illo apparet major effectus dilectionis : ergo plus diligit illum.
2. Item, Ipse dicit: Ego diligentes me diligo®: sed ille prescitus modo plus diligit: ergo plus diligitur.
ConTRA : Malach. 1, 2 et 3: Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Ergo dilectio simpliciter refertur ad predestinatum, et secundum quid tantum ad prescitum.
De Petro autem et Joanne qui plus dileait et diligebatur, hic posset esse quiestio, sed supra determinata est’.
Solutio Dicendum, quod dilectio Dei dicitur tribus modis, scilicet cterna tantum, et illa non recipit intensionem et remissionem : quia ipsa non cadit nisi super aeterna, scilicet Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: et quia illi sunt bonitas una et summa, ideo una dilectio essentialis est eorum. Alio modo dicitur dilectio predestinationis, et illa dicit essentiam divinam et ordinem preparationis ad effectum gratiae in vita, et gloriae post mortem: et gratia illius boni quod preparatur, recipit magis et minus, ut dicit Magister in Litera. Tertio modo dilectio Dei dicitur, quae dicit essentiam divinam, et ponit effectum in presenti.
Et per hoc patet, quod Unigenitam diligit prima dilectione, et non membra. Secunda autem et tertia Christum hominem diligit plus quam membra. Et per hoc patet solutiae ad primum.
Quando enim infert, quod in se diligit tantum membra quantum Unigenitum, nihil est : quia in se considerata charitas, non refertur ad membra: et idco nulla est comparatio.
On this page