Articulus 3
Articulus 3
Quare Apostolus attribuit charitati opera aliarum virtutum ?
Tertio quaeritur, Quare Apostolus attribuit charitati opera aliarum virtutum ? Est enim justitia generalis virtus, ut dicunt Sancti: ergo videtur, quod magis justitiae quam charitatis sint hujusmodi opera.
Solutio Dicendum, quod in veritate, sicut prius dictum est, charitas est quadam similitudo divine bonitatis in nobis, et calor omnia movens, sicut calor solis: et ideo ei non tantum illa, meo judicio, sed omnia opera attribui possunt. Justitia autem non est generalis motor, sed generalis virtus, et generalis status virtutis. Philosophus enim dicit, quod justitia generalis est idem quod virtus: et hoc ego intelligo, id est, idem quod quidam status generaliter virtutem continens : ct hic status est ordo rectus hominis vel anime: in substantia anime et in viribus ad se et ad proximum et ad Deum : et ideo cum non sit ordinans in actum ut generalis motor, non possunt ej attribul opera virtutum aliarum.
Ad aliud dicendum, quod opera illa aut sunt a malo, aut sunt in bonum ordinantia diligentem. Si in bonum : aut in bonum quod est finis, aut in bonum quod est ad finem. Si in finem : aut respectu boni, aut respectu modi se habendi ad utrumque in statu meriti. Si respectu ve- ri: tunc omnia credit. Si respectu boni : tunc omnia quae credit, sperat. Si respeclu modi habendi se ad utrumque in statu meriti in quo promissa differuntur : tune omnia sustinet dilata et promissa. Si autem respectu ejus quod est finem : tunc aut hoc est respectu boni existentis in se, aut respectu ejus quod est in proximo, aut utrogue modo, aut respectu habiti, aut respectu non habiti. Si respectu habiti in se: tune non inflatur in se de bono accepto. Si autem respectu non habiti quod non accipit : tunc on est ambitiosa, quia non quaerit ea quae sunt supra se, quae non vult Deus dare. Si autem respectu habiti in proximo, aut secundum ordinem in verum, aut secundum ordinem in honum. Si secundum ordinem in verum : tune congaudet veritati. Si autem secundum ordinem in bonum : tunc non emulatur. Si autem est respectu habendi non habiti a proximo: tunc non impedit, eo quod non quaerit quae sua sunt, sed potius quae aliorum. Si autem secundum ordinem a malo a quo avertit, aut a malo pene, aut a malo culpse. Sia malo culpe, aut illud est intus, aut extra. Si intus natum est esse, aut est natum inesse secundum rationalem, et sic non cogitat malum: aut secundum concupiscibilem, et sic non gaudet super iniquitate : aut secundum irascibilem, et sic non irritatur. Si autem natum est malum esse extra, sic non agit perperam. Si autem est a malo pene : aut illud malum est in alio, et sic benigna est in penis aliarum quasi boniigne liquefacta fluens ad auxilium tribulatorum: aut est im se, et tunc aut est contractum, et tunc illud suffert +, id est, portat propter amorem justitic influentis : aut est illati ab alio, et sic patiens est injuriis sibi illatis.
On this page