Text List

Articulus 1

Articulus 1

De numero virtutum cardinalium.

ARTICULUS 1. De numero virtutum cardinalium.

Ad primum potest objici sic : 1. Dicit Augustinus, quod "virtus est ordo amoris vel ordinatus amor." Amor autem ordinatus non est nisi unus. Ergo videtur, quod non sit virtus nisi una.

2. Item, Si unum sufficit In natura, ipsa natura non quaerit plura, quia melius est fucere per unum et nobilius, quam per plura: sed charitas sufficit ad omne bonum: ergo videtur, quod alii habitus supertfluant.

3. Item, Non sunt nisi duo, scilicet finis, et id quod est ad finem : ergo videtur, quod penes ista duo non deberent esse nisi due virtutes.

4. Item, Nos videmus in arte, quod in eodem opere non est una ars docens, et alia exsequens, sed una et eadem exsc= quens et docens operari: ergo videtur, quod cum virtus sit certior arte, quod nulla virtus debeat esse ut docens, et alia ut exsequens: ergo videtur, quod prudentia non sit virtus.

5. Item, Non sunt nisi tres potentie motive perfectibiles ad opus, scilicet rationalis, concupiscibilis, et irascibilis ergo non debent esse nisi tres habitus perficientes, et sic iterum relinquitur, quod non sunt nisi tres virtutes.

6. Sed adhuc videtur, quod virtutum numerus sit diminutus: habeus enim quamdam virtutem ordinantem in dilectabili innato, quae esttemperantia, et in passione illata difficili, quae est fortitudo: sunt autem multa alia quibus ordinatur homo in se sicut ista: ergo videtur, quod penes illa accipiend@ sunt virtutes, sicut est delectatio doctrine, et delectatio honoris, et hujusmodi: ergo numerus est diminutus.

7. Item, Secundum philosophiam Aristotelis, non est virtus quae castitas dicitur, nisi in delectabili tactus : cum ergo alii sensus habeant sua delectabilia sicut tactus, videtur quod debeant habere virtutes ordinantes. Quod autem verum sit illud Artstotelem intendere et dicere, patet ex ilhus verbisinlibro IV Athicorum, ubi dicit : "Videntur autem et cetera animalia parum vel nihil uti gustu. Gustus enim indicium est saporis, quod faciunt hi qui vina probant, et pulmenta, vel pigmenta : non autem multum letantur hujusmodi, sed non incontinentes, sed usu qui fit totaliter per tactum in cibis et potibus et in venereis et in aliis actibus." Ergo patet quod dictum est : el eodem modo exponit Commentator.

8. Item, Fortitudo secundum eumdem Philosophum non est nisi in contristantibus damnis illatis, non circa quamlibet mortem, sed circa eam quae est in bello et gratia boni. Cum ergo sint multa alia difficilia, ut confessio, et infirmitas, et paupertas, videtur quod debuimus hp. bere virtutes in his dirigentes : et Non habemus : ergo diminutus est numerys virtutum, ut videtur.

9. Item, Ad proximum contingit ho. minem multis modis ordinari preeter pa, tiones debiti : ergo secundum illa virty. tes esse deberent : etnon ponuntur : ergo numerus est diminutus.

10. Item, Videtur quod non sunt ills quatuor quas ponit ipse hic : quia, Mar. ci, vitl, 9, super illud: Erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia, dicit Glossa : "Per quatuor millia, qua~ tuor virtutes significantur, scilicet prudentia, temperantia, et fortitudo, et quarta quae per omnes se diffundit, dilectio Dei et proximi:" ergo videtur, quod dilectio Dei et proximi sit una cardinalium.

11. Item, Matth. v, 6, super illud: Beati guiesuriunt et sitiunt pustitiam, Glossa: "Esurire et sitire propter justitiam, est habere amorem boni." Ergo videtur, quod aut charitas sit cardinalium una, autidem sit charitas quod justitia.

Solutio Dicendum, quod quatuor virtutes sunt cardinales. Et multi hic multas fecerunt hujus assignationes : sed una est substantialis. Constat enim, quod virtus civilis est quae pertinet ad bonum statum civilatis, Ad bonum autem statum ¢ lvium duo exiguntur, scilicet habitus per rationem determinans rectum ad opera, et hic habitus operativus, quia scientia nihil vel parum prodest : et hic habitus est prudentia :; et ideo prudentia secundum Augustinum, sagaciter eligit ea quibus juvatur, ab his a quibus impeditur. Secundum autem quod exigitur, est bene se habere in difficili et optime, circa quod est omnis virtus, quoniam in facili non indiget homo regente habitu, quoniam in illo ipse sibi sufficit. Bene autem se habere contingit in se et in alterum secundum ordinem recte rationis. Ad alterum quidem secundum debiti rationem : quia alia ratio se habendi ad aliud non capit ordinem juris, et tune justitia est habilus regens. In se autem contingit pene habere se in duplici difficili, scilicet in delectabilt innato contemporanco vite secundum tactum, ut gustu secundum quod est tactus, et venereis: et sic habi. tus regens est femperantia. Aut in difficili ato ab extra, ut periculum belli quod queerit subversionem boni civiuim, sicut est justitia, fides, vel libertas, vel aliquid hujusmodi: et tunc habitus regens est fortitudo. Et isto modo multiplicantur virtutes secundum considerationem philosophicam.

Ad pRiMuM ergo dicendum, quod amor secundum quod cadit in diffinitione virtulis, ut quidam dicunt, non est habitus charitatis, sed potius generalis amor, quo omme quod est amat suam perfecionem. Alii intendunt dicere, quod est charitas: et tune non est verum nisi de virtute forinata, et non informi: et charilas tunc est in eis sicut forma generalis. Sicut enim bonum simpliciter est in bono quodam hoc vel illo : ita amor bont simpliciter, erit in amore hujus vel ulus boni, sicut diximus in precedenti distinctione : et hoc tune non excludit esse plurium virtutum, sicut immediata distinctione ostensum est.

Ad aliud dicendum, quod unum non sufficit ad omnes actus secundum speciale esse operum, sed unum. sufficit sicut motor et agens generale. Sic calor se habet ad sensus, et calor solis ad generabilia : et hoc etiam ante invenies qualiter intelligitur.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod duo sunt in genere, sed speciales differenti sunt utriusque eorum : et ideo penes finem accipiuntur tres virtutes theologice, et harum diffinitio supra tacta est.

Penes id autem quod est ad finem, sunt accepte cardinales sic : Id quod est ad finem : aut est secundum rationem qua ordinat ad finem et bonum : aut bonum finis aliquo modo relucet in eo secundum honesti diffinitionem : quia circa illud solum est virtus. Si primo modo : tune illam rationem considerat prudentia, quia illa ratio est juvans discreta ab eo quod impedit in opere bono. Si autem est bonum quod est finis relucens in ipso : aut est secundum ordinem unius ad alterum, et tunc secundum ipsum est sustifia : aul in unoquoque per se : et tunc aut est secundum innata, vel illata : et primo modo est temperantia, secunde modo /ortitudo.

Ad aliud dicendum, quod ars operativa per instrumentum, educit formam que est in se, in materia quae est extra se : et ideo preparatio et virtus preparativa et inductiva forme debet esse extra in ligno et lapide, sed in ethicis habitus nascuntur in operante : et ideo relinquitur ex talibus operationibus talis habitus : et ideo non sufficit in virtute, quod sufficit in scientia : sed si ars induceret formam in ipso artifice, tunc esset simile quod proponitur, sicut opus virtutis inducit formam in ipso operante secundum virtutem.

Ad aliud dicendum, quod licet non sint nisi tres potenti#, una tamen habet se dupliciter, scilicet ratio, scilicel ut regens alias, et sic in ea est prudentia : vel ut ordinans nos invicem ad alios, et sic in ea est gustitia. In concupiscibil: autem ¢emperantia, et in irascibil foertitudo. Et sic jam habite sunt tres multiplicationes harum quatuor virtutum.

Av Arup dicendum, quod aliter attenditur virtus secundum Aristotelem, et aliter secundum Tullium in Ahetoricis, et in libro de Offictis. Quoniam Aristoleles non accipit virtutem nisi secundum quod est in difficili et optimo secundum materiam tlam in qua est virtus : et ideo non dicit esse virtules in doctrinae amore, et honoris amore. Alti autem ponunt virtutes penes illa, et reducunt eas ad temperantiam. Tamen etiam secundum Aristotelem virtus est in uno sicut in quo habet summum slatum, et a quo diffinitur, et alio bene utitur : sicut ipse dicit de forti qui non est circa quodeumque difficile fortunae vel periculi ex naturali morte, tamen bene utitur illis fortis per eumdem habitum per quem aggreditur pericala illata. Et possumus dicere secundum Aristotelem, quod temperantia in maximo et secundum maximum suum posse est in deleclabil: tactus secundum alimentum, et venereis : sed tamen bene se habet in aliis delectabilibus innatis secundum eumdem habitum : et hoc consonat diclis Aristotclis in mullis locis Athicorum: sicut patet diligenter inspicientibus in hbro illo.

Per idem patet solutio ad id quod objicitur de fortitudine.

Ad aliud dicendum, quod ad alium multis modis ordo est: sed ordo cadens sub ratione civilitatis, est ordo juris et debiti. In aliis enim contingit se exhibere proximo et non exhibere prater reprehensionem legislatoris : et ideo penes illos ordines nulla accipitur virtus civilis, nec etiam potest accipi. Sed forte Species justitiae accipiuntur secundum speciales rationes debiti quod multiplicatur ex ratione nature, ut in justitia naturali : et ex ratione contractuum, et ex ratione status et beneficii et conditionis, sicut multipliciter determinat de justitia Philosophus in /thicis in libro de justitia, et Tullius multas ponit species justitiae naturalis et positive.

Ad aliud dicendum, quod non sunt iste dua virtutes civiles condistincte inter se et cardinales, scilicet justitia, et dileclio Dei et proximi : et quod dicit Glossa super Mattheum non intendit, quod charitas sit virtus civilis, sed potius quod ordinet justitiam ad proximum et Deum, ut ex amore faciat id quod ex debito tenetur facere.

Ad aliud dicendum, quod intendit, quod justilia secundum quod est merito- ria, movetur amore, et non quod amop sit virtus civilis. Tamen nota, quod yj. detur Aristoteles alum modum habere . quoniam ipse videtur velle, quod virtus que est in uno et consuctudinalis, git triplex, scilicet secundum difficile ex dy. lectatione innata, in quo regit castitas vel lemperantia, et secundum difficile illati, in quo regit fortitudo, et secundum difficile quod est in eo quod habemus ad usum et sustentationem vite, et virtytem quae regit in hoc vocat largitatem, et facit de ea tractatum specialem. Intel. Iectualis autem virtus, ut ipse dicit, non habet medium hoc modo, sed inest gj ratio recta per medium, sicut prudentiq cum suis, qu secundum eum sunt ecévnor, scientia, et intelligentia, et hujusmodi. Jusfiéia autem quoniam non sunpliciter dicitur, alterius ordinis est: quoniam illa cadit sub ordine juris civilis, scilicet secundum statuta et plebiscita, et variantur casus in ipsa : et ideo illa respicit ordinem communis civitatis : et hune ordinem videtur Aristoteles tenere in £thicis, sicut plane patet in nova translatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1