Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quare iste virtutes vocantur cardinales ?

ARTICULUS II. Quare iste virtutes vocantur cardinales ?

Secundo quaeritur, Quare iste virtutes cardinales vocantur ?

Hieronymus enim de hoc in Liétera videtur assignare rationem : quia eis 10 hac mortali vita bene vivitur, et post ad aeternam beatitudinem pervenitur.

Hoc autem videtur falsum : quia 1. Multi scripscrunt de cardinalibus virtutibus, et nullam feeerunt mentionem de aeterna beatitudine, ut Aristoteles, Tullius, Macrobius, et alii Philosophi.

2. Item, Basilus super principiom Proverbiorum dicit, quod de quatuor yirtutibus quae cardinales vocantur, mul4, etiam qui foris sunt, scripserunt.

3. Item, Multi habuerunt eas etiam infideles, ut ipse Tullius, et Africanus, et alu quidam Stoic, quorum vita adhuc scribitur a Philosophis. Ergo videtur, quod hoc non sit ratio quam ponit Hieronymus.

4. Item, Virtutibus theologicis in hac mortalt vita bene vivitur, et post ad eternam vilam pervenitur : ergo virtutes theologice sunt cardinales, quod falsum est : ergo non est ratio quam ponil.

5. Si forte dicas, quod ideo cardinales yocantur, quia in eis velut in cardinibus omnes alice et virtus civilis volvitur : yidetur secundum hoc quod sola charitas sit virtus cardinalis : quia illa sola, ut sepius jam habitum est, videtur facere totum bonum quod est in vita hominis.

6. Item, Inter istas videtur una esse cardinalior quam alia. De prudentia enim dicit Bernardus, quod "non tam vurtus est, quam auriga virtutum :" ergo ali videntur cardimari in ea.

Ulterius quaeritur, Quare dicuntur principales, et quare civiles sive politice ?

Solutio Dicendum sine preejudicio, quod Hieronymus non tangit causam generalem, sed potius causam secundum optemum esse illarum virtutum : et hoc non habent nisi quando sunt infuse et formate : et tune dicuntar cardinales respectu earum quae sunt in his quae sunt ad finem circumstantia consideralionem hominis, et non respectu theologicarum.

Et per hoc patet solutio ad quatuor prima.

Alii autem, ut Philosophi, vocant eas cardinales, ideo quia sunt cardo revolulionis humane vite secundum statum civilem et honesti : et hac est ratio pro- pria et usitata apud Tullium et alios Philosophos de eis loquentes.

Ad id autem quod objicitur de charitate, dicendum quod ipsa non est cardo ad cujus rationem alie particulares reducuntur, sicut sobrictas ad temperantiam, eo quod sobrietas temperat in delectabili quodam innaio, et similiter continentia et parcimonia et hujusmodi quas ponit Tullius et Macrobius: et ad justitiam pietas et misericordia et rehgio, eo quod omnes illew sunt circa particulares rationes debiti. Sed humana vita refertur ad charitatem ut ad motorem generaIem et formam quamdam et finem, et non ut ad cardinem, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod nulla illarum est cardinalior alia, sed una potest esse generalioris materiae quam alia. Et ad hoc notandum, quod omnis virtus politica circa materiam ponit rationem specialem, sicut fortitudo ralionem ardui et firmi gratia boni, et continentia sive femperantia rationem pulchri circa restriclionem delectabilium carnis, et precipue in sensu tactus, quia in illo solo, ut probat Avicenna, est simpliciter et absolute delectatio : et ideo in illo temperare est difficile. Justitia autem licet habeat materiam generaliorem quam passionem illatam vel innatam, tamen specialem rationem attendit circa cain, id est, rationem debiti ordinabilis jure naturali vel humano. Generalioris autem materia inter omnes est prudendia, quia illius materia est id quod valet ad opus morale : sed tamen ipsa ponit rationem specialem circa hoc, scilicet eligibile circa rectam rationem boni civilis : et secundum quod ipsa est illius rationis inspectrix, sic est virtus specialis divisa contra alias. Secundum autem quod hoc eligibile monstratur aliis virtutibus vel in actu vel circumstantiis, sic ipsa est auriga virtutum secundum intentionem beati Bernardi. Sicut eniin ratio se habet ad alias potentias motivas, ita et habitus perficiens rationem : quia ratio habet objectum in ratione spe- ciali, scilicet verum in ratione boni secundum quod ipsa est practica, quod bonum tendit in finem concupiscibilis ct irascibilis pro diversitate nature su. Tta etiam est de habitu regente rationem, quod est specialis rationis quam ponit circa materiam generalem quae determinabilis est ad opus cujuslibet alterius. Dicendum igitur, quod cardinalitas virtutum atlenditur penes rationem quam ponunt circa materiam, ad quam rationeni respiciunt inferiores cis, quae partes suae a Macrobio ect Tullio dicuntur, et non a materia. Et quia in rationbus simul wque principales sunt, ideo una non est cardinalior alia, sed eque sunt cardinales.

Ad aliud dicendum, quod cardinalitatis ratio est in hoc, quod inferiores respiciunt rationes earum, ut dictum est, Principales autem dicuntur, secundum quod consistunt in co quod per se est virtutis, ut fortitudo circa difficillimum illatum, et temperantia circa maxime delectabile : et alia tunc crunt secundaria, quae sunt circa materiam quae prope est juxta materiam virtutis, licet illa non omnino sil, sicut sobrietas circa temperantiam oppilantium vias rationis et sensuum, quod non est adco difficile sicut cohibere delectationes taclus, et sic de alis. Civifes autem dicuntur, secundum quod constituunt bonum statum unius cum aho in ordine civium et hee eadem ratio est, quare dicuntur politica, nisi quod unum est Greecum, et alteruin Latinum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2