Text List

Articulus 1

Articulus 1

An dona sunt virtutes ?

ARTICULUS I. An dona sunt virtutes ?

Circa haec autem quaeremus quinque. Primo, An sint virtutes ? Secundo, quomodo perficiunt animam, et ad quid ? Tertio, de numero ipsorum. Quarto, de ordine et combinatione quam habent duo, et duo. Quinto, Utrum sint in Angelis et Christo ?

Ad print proceditur sic :

1. Super illud Job. 1, 2: Nadi sent e septem filii, etc., dicit Gregorius : "Per septem filios septem virtutes intelliguntur, sapientia, intellectus, etc." Ergo dona sunt virtutes.

2. Item, thidem, "Contra singula ten- tamenta, mentem Spiritus sanctus septem virtutibus imbuit : contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectu, etc." Ergo dona sunt virtutes.

3, Hem, Hh habitus qui vere virtutes sunt, a Sanctis dora dicuntur : unde Glessa super tiud Apostol, Tad Corinth. xiv, L. dicit: Sectaminit charitatem, qua major in omnibus donis non est.

Similiter, Jacob. 1, 17, super illad : Qmne donum perfectum, dicit Glessa generaliter, quod dona sunt gratuita : ergo yidetar, quod generale nomen sit donum, et converlatur cum virtute.

4. Item, Charitas dicitur etiam primum domum, in quo omnia dona donantur : et hoc probat Magister in libro I Sententiarum', Krgo videtur,quod dona in nullo distinguantur a virtutibus.

5. Item, Septem diffiniuntur virtutes diffinitione generali, quae convenit theologicis et cardinalibus : talis diffinitio eliam invenitur convenire donis, sicut est, quod virtus est dispositio perfecti ad optimum : et sicut est, quod virtus est quae bonum facit habentem et opts ejus bonum reddit : et sicut est, quod virtus est in difficiibus optimorum operativa : et sicut est, quod virtus est altimum potentiae in re cujus virtus est. Omnes iste conveniunt etiam donis: et sicut illa, virtus est bona qualitas mentis qua recte vivilur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis. Ergo videtur, quod dona sint virtutes.

Siforte dicere velles, gaod dona dicunt aliquid perfectius, quam virtutes: hoc non videtur verum.

i. Macrobius enim supra Somniem Seipionis dividit virtutem in purgatoriam, el purgati animi, et exemplarem : et est una perfectior alia, nec tamen amittit ex hoc virtutis nomen et rationem : ergo nec ista perfectio aliam rationem secundum nomen dabit donis.

2. item, Magis et minus non variant Speciem ; veritat: autem prime innititur per consensum fides, et intellectus, et sapientia. Similiter ad operabilia per rationes operabilium illuminat prudentia, scientia, et consilium, nisi quod unum plus et alterum minus : ergo videtur, quod nulla differentia sit secundum rationem speciei inter virtutes et dona.

3. Praeterea, Lioe ipsum, quod dona sint perfectiora virtutibus, et ita differant ab eis, videtur falsum : quia dicit Philosophus, quod virtus est ulfimum potentiae in re: post ullimum autem non est aliquid sumere : ergo non est perfectio amplior quam virtus, ut videtur.

Si autem velles dicere, quod est differentia quantum ad nomen: hoc iterum videtur falsum, Philosophus enim dicit in Fopicis, et Boctius similiter in suis Topicis, quod donum est datio irredibilis : et haec cadem ratio convenit virtuli sicut donis: ergo non distinguuntur quoad hoc, ut videtur.

Ad hoc inveniuntur Doctores habere quinque opiniones. Quidam enim dicunt, quod virtutes et dona non differunt nisi secundum rationem, et non secundum substantialem aliquam diffinitionem et differentiam : sed accidentalem dilferentiam dant istam, quod virtutes sint principaliter ad agendum, et ideo diffmiuntur per actus, et habent proprias operationes : sed dona sunt ad resistendum tentationibus quae impugnant vitam virtutis jam habite. Quod autem non sit conveniens Ulud dictum, statim apparet : quia fortitudo est ad impugnandum in difficili et tentatione. Similiter dicitur communiter, quod charilas minima resistere potest cuicumque tentationi. Et, I Petr. v, 8et 9: Adversarius vester diabolus circuit, querens quem devoret : cut resistite fortes in fide. Et, ad Ephes. vi, 16: fi omnibus sumentes scutum frdei, in guo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Ergo patet per hoc, quod hoc etiam principalius convenit virtuti, quam dono : et ideo non est conveniens dictum istorum.

Item, Alii voluerunt emendare per subtilitatem dictum, et dixerunt, quod duo sunt in libero arbitrio, ratio, et voluntas: et virlus principaliter est in voluntate, secundario in ratione : donum autem e contrario principaliter in ratione, secundario in voluntate. Hujus autem assignationis sus talem adhibent rationem, quod inter virtutes non est nisi una quae sit in ralione : et inter dona, quatuor ponuntur inratione, scilicel sapientia, intellectus, consilium, et scientia, Sed patet ridiculum esse, quia duc virtutes sunt in ratione, scilicet fides, et prudentia. Item, Ridiculum est dicere, quod ideo dona principalius sunt in ratione, quia plura sunt ex eis in ratione. Jam enim sequeretur, quod principalius essentin irascibili, quam in concupiscibili : quia duo sunt in irascibili, scilicet timor, et fortitudo : et unum est in concupiscibili, scilicet pietas. Item, Falsum est de cardinalibus : quia due sunt in ratione, scilicet pradentia, et justitia. Cum enim justilia consistat in ordinatione ad alterum, et omnis ordo rationts est, sic erit Justitia necessar10 Mm ratione.

Ideo tertii veniunt et dicunt, quod dona dicuntur per comparationem ad. Deum dantem, et ideo sunt in superiori parte rationis : virtutes autem respiciunt opera specialia qua sunt super materias speciales, et ideo sunt in inferiori parte anime vel rationis. Et hoc iterum nihil est : quia super illud : Signatum est super nos lumen ', etc., dicit Glossa, quod triples est imago, creationis, recreationis, et similitudinis. Et imago recreationis est, per quam perificitur imago simililadinis et creationis : et illa est fides, spes, et charitas. Cum igitur secundum Augustinum, imago sit in anima secundum eam partem qua nihil excellentius habet, videbitur quod fides, spes, et charitas sint in altissimo anime, et ita non erunt dona altius in paribus anime, quam virtutes. Item, Quam altitudinem animae dicit timor? Nullam penitus. Unde nihil est quod dicunt.

Ideo sunt quarli qui magnam partem multitudinis habent sequentem : quia valde celebris fuit et est haec opinig apud multos, quod virtutes sunt ad agen. dum recte secundum vitam quae unicuj_ que sufficit secundum se, et ad sustinen. dum passiones sive innatas sive illatas. Sed dona sunt in adjutorium potentiarum anime, ut patiamur conformiter Christo : et hoc probant satis rationabjliter sic : Ad hoc quod Christus pateretur tria exigebantur, quorum primum est ti. mor reverentica ad Patrem mittentem ipsum et tradentein pro redemptione generis humani: et ex illa replet eum spireius timoris Domint. Secundum autem erat, quod hoc faceret amore ad homines, quia pro hominibus salvandis patiebatur, et ibi accessit donum pieéatis. Tertium autem erat ut olferret se passionibus viriliter et intrepide: et ex illa parte venit donum /orteledinis. Alia autem dona concomitantur hee, sicut scientia pietatem, consilium forlitudinem, intellectus autem et sapientia intentionem patientis in Deum. Et huic opinioni contrarium non est quod objicitur, nisi hoc solum quod, ut videtur, rationabiliter solvi non potest, scilicet quod. dona data fuissent, etiam Christo non incarnato et passo, ut si homo non peccasset: ergo hac non est substantialis differentia donorum et virtutum, sed polius accidentalis secundum statum peccati.

ideo quinti dicunt, quod virtutcs sunt ad agendum simpliciter: sed dona sunt expeditiones virtutum, et sunt ad agendum expedite: et hac opinio quandoque habuit multos defensores propter verbum Gregorii qui dicit, quod "dona data sunt in adjutorium virtulum contra defectum." Sed hoc iterum patet non esse verum : quia

I. Dicit Philosophus insecundo Ethicorum, quod signum oportet accipere ha- pitum fientem in opere delectationem. Non enim justus et castus est, qui operalur Justa et casta, sed potius qui hee operalur, et hoc ipso gaudet : gaudens autem in opere, non habet difficultatem : ergo non indiget adjutorio ulteriori.

2. Item, Quid est dictu, quod virtus que est habitus perfectus et perficiens ad opus, indigeret ulterius alio perficiente ipsam ? sic enim esset perfectio perfectionis, et sic de aliis perfectionibus oporteret habere multas.

Si propter hoc diceretur, quod in veyilate dona sunt viriutes, et non differunt ab eis. Conrra:

1. Virtuset donumnon sunt ejusdem diffnitionis: ergo non sunt ejusdem natures: quod patet, quia consilium nulla virtus est : et similiter nec scientia, nec sapientia.

2. Item, Matth. vi, 9, super Pater noster, dicit Glossa : "In precibus est ut impetrentur dona, in donis ut operemur mandata." De operatione beatitudines sequuntur. Ergo dona prece impctrantur: sed non virlus, quia oportet habere virtutes antequam preces exaudiantur: ergo dona non sunt virtutes.

3. Item, ibidem, alia Glossa: "Precibus laborandum est, ut dona percipiamus." Et idem ex hoc sequitur. Sed tamen hac ipsa Glossa difficultatem habet : quia habita una parte gratie# habentur omnes: et ita dona habentur antequam exaudiatur oratio, sicut et virtutes. Unde videtur, quod per illas Glossas nihil probatur.

Solutio Sine prejudicio consentio in ultimam opinionem quae fundatur super verbum Gregorii, quia Gregorius plus de donis locutus est, quam aliquis alius sanclus. Et ideo quidam Doctor tenet illam Opinionem : et est bona, licet a quibusdam improbantibus cam non bene explanata sit. Dicit enim Gregorius expresse, quod "dona dala sunt in adjutonum virtutum." Et ad hoc intelligendum, netandum quod quoddam impedi- mentum est virtutis ad actum proprium : et hoc non habet nisi per accidens ex aliqua dispositione subjecti sui: et hoc ipsa virtus convalescens in usu operis per se excludit. Etde hoc dicit Bernardus in primo libro de Consideratione ad Eu~ genium : "Nihil adeo difficile, quod consuetudo facile non faciat." Et hoc precipue in consuetudinalibus est verum, de quibus inducil Philosophus, quod innali sumus eas suscipere : perficere autem est ab assuetudine. Aliud autem impedimentum est potentiae ex imperfectione habitus, quod est quasi e contrario primo impedimento, sicut potentia nostri intellectus est in verum primum, et ad hoc non perficit virtus nisi imperfecte, scilicet in speculo et aenigmate, et ideo evacuabitur : et ideo indigetpotentia alio habitu altius juvante in illud, et ex parte illa tamquam secunda perfectio, et altius infunditur donum. Quod qualiter sit, insequenti articulo magis explanabitur. Et hoc modo intelligitur, quod dona data sunt in adjutorium virtutum vel potentiarum.

Ad omNiA quae primo objiciuntur ad probandum quod donum est virtus, est solutio una, scilicet quod virtus dicitur dupliciter, scilicet large, etstricte, Siricte tunc virtus erit prima perfectio virium anime ad actus vite ordinate ad finem, vel id quod est ad finem: sicut virtus theologica est in finem, virtus autem politica est in id quod habemus ad usum, quod est ad finem : et hoc modo donum cum sil secunda perfectio ad altiorem actum quarumdam virtutum, non est virtus, sed discretus habitus a virtuie. Large accipitur virtus pro habitu perficiente ad actum secundum rationem boni. Sic virtus est donum, et beatitudo, similiter et fructus de quibus mentio erit posterius. Quod autem videtur Gregorius dicere, quod dona data sunt contra defectum in quem incidimus ex peccato. Respondeo, quod hoc dictum est per accidens, de dono scilicet ratione status hominis cui dantur dona. Aliter enim non essent dona in Angelis et in Christo.

Ad id autem quod ultimo objicitur, quod precibus impetrantur dona, dicendum quod nos conecdimus conclusionem: famen argumentatio non procedit secundum intentionem Glosse, quia Glossa intelligitur de impetratione usus doni, non habitus: quia omnia simul cum virtulibus infunduntur.

Ad illud autem quod objicitur contra opinionem istam ultimo, dicendum quod virtus gaudet in sua operatione, sed hoc non est nisi quantum ad amotionem impedimenti quod habet in subjecto: et contra hoc non datur donum, sed potius contra hoc quod virtus habet ex se, ut fides ex hoc quod est in speculo et enigmate, et prudentia ex hoc quod est per rationes humani juris, quod nebulis errorum est involutum: et haec omnia discutienda sunt in articulo sequenti.

Ad aliuddicendum, qued hoc non est inconveniens, quod post unam perfectio~ nem sit alia in eodem, dummodo non sint ejusdem rationis : sicut opinio et scientia de eodem, et amb manent, licet quidam hoc negent: non enim habendo scientiam, propter hoc amitto opipionem per signa, cum adhuc per signa possum procedere quando volo. Ita videns veritatem in lumine intelleclus, non amittit fidem propter hoc. Et ideo hoc non est inconveniens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1