Articulus 2
Articulus 2
Qualiter haec dona animam perficiant ?
Et at hoc liquidius explanetur, faciam disputationem generalem de modo perfectionis anime per virtutes, et dona, et beatitudines, et fructus, et gratiam ga_ cramentorum.
Et objreitur sic : 1. Unumquodgque perfectibile non ip. venitur perfectibile nist quadrupliciter tantum, scilicet in esse, et posse, et agere, et fine. Accidentia enim non cop. ferunt peifectionem: quia illa infinita sunt, ut dicit Philosoupus: nec potest attendi perfectio pencs ipsa. Anima est de numero perfectibiium. Ergo perficietur omnibus islis perfectionibus. Constat autem, quod perfectioncm in esse et posse simul accipil in creatione sua: quia perfecta est, et omnes potentias habet : ergo si perficitur ulterius, hoc erit in agere, et fine. Virtutes autem snfficienter perficiunt in agere animam: et charitas quae est vinculum perfectionis (ut probatum est) perlicit conjungendo fini : ergo dona et beatitudines et fructus superfluunt.
2. Item, Non potest dict quod dona dentur contra vulnus peccati : quia, sicuat dicit Magister in quarto hujas voluminis in principio ', gratia sacramentals contrahoc ordinatur. Si autem tu dicas, quod homo per peccatum corruit in duo, scilicet in spohationem gratuitorum, et vulnerationem naturalium: et ad restitutionem spohatorum datur gratia in virtutibus, et ad sanationem naturalium dantur dona. Hoc nihilvidetur esse : quia, sicut jam habitum est, gratia sacramentalis ordinatur contra vulnus_ naturalium. Item, Secundum hoc essent alii habitus, scilicet beatitudines, et fructus, et gratia sacramentorum superflua, quod est inconveniens. Item, Intellectus gratia informatus intendens ad invisibilia, potest elevari per gradus diflerentes. Verbi gratia, cognitio per speculum in enigmate elevat eum super se, ut credat ea quae non videt per rationem. Potest autem illustralionem capere ex audifis auditu interiori vel exleriori, ut habeat ex ilbs lumen majus fide : quod quia majus est, non erit fides: ergo alicujus altioris gratig quam sit fides: ergo videtur, cum dona sint ad tales actus (quod probabo) quod nihil sit dictum, quod dona sint data contra defectum qui est ex peccato. Propario autem ejus quod suppositum est, ista est: quia diffinitur sapicntia, donum quod est cognitio divinorum cum gapore: et intellectus, quod est lumen faciens cognoscere ceelestia : sicut dicit Gregorius, quod "intellectum dat, cum de auditis inentem illustrat :" ergo videtur, quod non sint contra peccata.
Sr attem hoc concedatur, videtur contra Gregorium, qui dicit super principium Job: "Contra septem defectus, Spiritus sanctus septem virtutibus mentem imbuit: contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectu, contra precipilationem consilio, contra timorem fortitudine, contra ignorantiam svientia, contra duritiam pietate, contra superbiam timore."
Sed ITERUM in assignatione Gregorii queritur, Quare ipse sex poenas ponat, et septimum ordinat contra peccatum, scilicet timorem contra superbiam ?
Ive de ista positione precedenti quae est supposita, si donum est ad altiorem actum quam virtus, quare non habemus singula dona respondentia singulis virtutibus per aliquid allius ? quia speinullum respondet inter dona. Item, charitati nullum. Item, temperantia nullum. Quod enim quidam dicunt de pietate, non est conveniens, cum a Philosophis et Sanclis ponatur pictas species justitiae, et non temperantiae. Et tunc iterum questio est, Quare spcciei justitia per idem nomen respondet donum, et non aliis, et non simililer justilie in se? Item, Quare fortitudini per idem nomen respondet donum et non aliis? Item, Cum charitas
Item quaeritur de beatitudine. Heec enim est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Ergo videtur, quod non habetur simpliciter nisi a Deo, et non habetur participando nisi a beatis in patria : ergo videtur, quod nulla sit beatiludinis perfectio hic in via.
Praeterea, Si beatus dicitur aliquis, qualiter salvatur in co congregatio boni ? Videtur enim, quod debeat salvari : quia dicit Augustinus in Glossa_ super Mattheum, v, 10, super illud: "Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam", quod ultima revertitur ad caput: ut intelligamus, quod a nulla separatur, ut sit sensus: Peati pauperes spiritu cum persecutionibus, et beatt mites cum persecutionibus, et sic de aliis. Si autem illa revertitur, cadem ratio crit de reversione aliarum. Ergo videtur, quod beatitudo ponit statum beatorum congregalione perfectum.
Item, Aristoteles dicit loquens de felicilate, quod una hirundo non facit ver, nec una dies serena. Et alia translatio clarior est, et dicit quod per unam hirundincm et unum diem serenum non est pregnosticatio verni temporis. Et intelligit, quod oportet esse plures. Et a simili infert, quod felicitas non evit in actu perfectio boni unius, nec ejus qui modico tempore habuil congregationem bonorum, sed in omnibus bonis, et diu.
Ergo si haec de ratione sunt beatitudinis, videlur quod habitus bealitudinis non simul habentur cum virtutibus et donis per infusionem : quod tamen est contra communcm opinionem, quia Deus omnes habitus dat simul.
frem, Fructus quamdam dicunt animi perfectionem, et cum fructus non sit nisi boni cui propterse amore inheremus, ut dicit Augustinus, videtur esse ultima perfectio hominis in via tendentis ad paiviam : sed fructus sunt virtutes, sicut videtur ibidem dicere Glossa : et nomina fructuum qua ponit, sicut charitas, patientia, mansuctudo, et alia quae ponit ibi, licet interseral quaedam quae non nominant virtutes, ut gaudium, et pacem, et quaedam alia: ergo multo magis omnia quae sunt citra fructus, cadunt in virtutis rationem, sicut dona, et beatitudines.
Solutio Sine prejudicio loquendo dico ut prius, quod virtues perficiunt animam ad actus primos, et dona ad secundos, et beatitudines ad tertios, et fructus in finem, secundum quod contingit per bonum opus conjungi fini. Et qualiter hoe fit, accipiatur ex parte rationis : quia non perficitur fides virtute ad consensum prime veritatis, quam non videt, nisi in speculo et m enigmate : hanc autem contingit melius videre in lumine illustrationis per inspirationem gratiae, et contingit sapere per experimentum sui in ratione (alias, in re) ipsa : et sic perficiunt dona.
item, Contingit visum detigere in ca allius cum certitudine maxima : et tune est actus beatitudinis perfectee mundilie, ut dicitur : Beali mundo corde, quoniam ipst Deum videbunt'. Contingit etiam refici in gustu certitudinis illius : et sic erit habitus qui dicitur fructus, et vocatur ab Apostolo fides. Et Glossa ibi dicit, quod fides idem est quod de invisibilibus certitudo : et debet addi, per experimentum spiritus : quia alter non esset verum quod ibidem dicit Ambrostus ijn Glossa, quod delectat suos possessores invicla et sancta deleclatione : et ideo fructus spiriƩus dicuntur. Kt secundum hoc dona sunt secunde perfectiones anime, et presupponunt virtutes secundum naturam, licet simul infundantur.
Item, Notandum secundum lane opinionem, quod est perfectio anim ad actum qui est circa difficile et bonum : et est perfectio anime ad statum boni, et actus qui sunt optimi status. Si perficia- tur anima primo modo ad actum: hoc contingit duphciter, scilicet ad actun, primum qui primus est, eo quod ipse primus est ex habitu bono : et hoc Mody perficit virtus. Si autem est ad actum altiorem sive secundum : sic perficit do. num. Si autem est perfectio secundum statum : cum status non est in bono uno vel duobus, sed in omnibus quae possup, haberi secundum perfecltionem quae pot. est esse in statu : tune est perfectio Der beatitudines infusas. Fructus autem ace eedit ex parte conjunctionis cum fine, yt dictum est prius. Sustinendo igitur hee, respondendum est ad objecta.
Ad prion igitur dicendum, quod omnes perfectiones referuntur ad posse. Est enim: posse ex potentia: et hoc accipit natura cum accipit potentias in sua creatione. Et est posse ex habitu infuso vel acquisito : et hane perfectioncm non habet nisi quando acquirit habitum, et ulterius hac causa est perfectionis in actu, Cum autem habitus sunt multiplies, patet quod omnes ill sunt necessaril.
Ad aliud dicendum, quod Sancti dicunt, quod sunt data in adjutorium virtutum et virium contra vulaus peccati: et quod data suntin adjutorium, eo quod sunt ad actus perfectiores, hoc est substantiale donis : quod autem sunt contra vulnus peccati, hoc accidit ex subjecto in quo est vulnus illud. Et hoc probatur per objectionem illam, quod in Angelis sunt, et in Christo, et in nobis fuissent, etiamsi nemo peccasset. Ergo patet, quod accidit donis esse contra vulnus peccati. Nec est conveniens dictum aliquorum hoc, quod scilicet substantiale sit donis esse contra vulnus peccati, et quod in Angelis sint sicut medicina preservativa: quia nulla est ratio praeservatives medicine in eo in quo est nulla potentia morbi. Unde cum in Christo impossibilitas fuerit ad morbum, nullo modo infuit aliquid ei ut medicina preselvativa ; et tamen dona sunt in Christo: ergo non substantialiter ordinata contra peceatum, sed per accidens, ut dictum est.
Ad id autem quod objicitur de Gregoyio, dicendum quod ipsce loquitur de donis secundum effectum quem habent in homine damnato propter peccatum, et reformato per ipsa: et non de substantials actu donorum,
Ad id quod objicitur de sacramentis, dicendum quod non valet : quia aliae sunt pene ille et vulnera quam ista. Est enim vulnus potentiae ad actum ad quem nata est, et hoc vulnus est tantum peena ef non causa culpe : et contra hanc penam nobis secundum dictam rationem antur dona, ut stultitia, hebetudo, et hujusmodi. Est etiam vulnus quod aut est conjunctum peccato ut inclinans ad illud, aut est peccatum : ect contra hoc ordimantur sacramenta, ut baptismus contra originale peceatum, et confirmatio contra incendrum fomitis qui est in malum, et Eucharistia contra defectum spiritualis boni deperditi, ex quo homo habilitatur ad malum, et sic de aliis, ut patet in disputatione quae ponitur in principio quarti Senflentiaram'.
AD iLLUD autem quod quaeritur, Quare Gregorius unum peccatum ponit cum sex poenis? Dicendum, quod superbia ibi non nominat peceatum, sed peenam quae est ex peceato, et superbia dicitur ibi superbilitas quam: comprimit timor : et sic nulla est questio.
Ad aliud bene concedo, quod dona sunt consequentia virtutes, et sunt altioris perfectionis, sed non omnes. Est enim charilas summe perfectionis, et illa non potest habere aliquid illius consequens, quam ipsa sit. Fides autem sccundum substantiam quidem qua est visio veritatis, est perfecta, et ideo ex parte illa manebit in statu perfecto patrie : sed ex parte forme in quantum est in speculo et enigmate, est imperfecta : et ideo consequuntur ex illa parte duo dona: unum sicut sub lumine accepto ostendens veritatem primam, quod est intellectus : alierum autem sicut gustans duleedinem veritatis agnile et accepte in donis gratiae : et hoc est sapientia. Spes autem, quia in substantia et in forma est imperfecta, ipsa nullo modo potest manere in statu perfecto, in quo manet donum magis quam virtus : et ideo non consequitur cam nec donum nec beatitudo.
Item, Inter cardinales temperantia est in delectabilibus innatis, in quibus non est mullum difficile temperare periecte : unde dicit Philosophus, quod incontinens magis vituperabilis est, quam timidus, quia in eo quod facilius fieri potest: et ideo in illo delectabill sufficit virtus ad actum ultime perlfectionis, et idco nullum donum consequitur temperantiam. Sed in fortitudine non sic est: quia illain co quod est, difficillimum est eliam constantissimo : et ideo requirit habitum altioris perlcctionis.
Et si: queratur, Qualiter hoc possit esse, cum fortilado sit contra pericula mortis, quibus nihil videtur magis difficile ? Dicendum, quod donum est contra stalum in quo homo tenetur ad talia si necesse sit: sicul etiam in tyrocinils fortes sunt, qui pericula incidentia propulsant vel sustinent : sed his fortiores sumt, quise ultro offerunt ad tyrocinium tale cum: non teneantur : et ad hoc est donum in quo homo ponitur in statu perfectionis, velex gradu vel professione ut talia pericula se@pe subire cogatur : et ad hoc indiget homo dono. Et quia est contra eumdem acium et idem difficile et bonum cum fortitudine virtute, ideo nominatur eodem nomine cum ipsa. Sed justilia secundum suum genus respicit debitum, ut supra in questione de virtzetibus habitum est : et ideo non habet in illo magnam difficullatem : sed in specie que pietatis est, et est benevolentia in sanguine conjunctis, habet ulterius ut impendat per similitudinem imaginis conjunctis hoc quod impendit sanguine conjunclis : ad hoc enim non clevat virtus consuetudinalis sive civilis, sed potins donum Spiritus sancti. Et ideo juslitia secundum se non habuit donum respondens, sed in parte illa qua movetur per rationem debiti ad eos qui conjuncli sunt sanguine, ut moveatur in eos qui conformitate Patris ccelestis conjuncti sunt. Et quia idem est actus benevolentiae in utroque, ideo virtus et donum habent unum nomen. Quod autem verun. sit, videtur ab Augustino, qui accipit pietatem, cultum Dei, et obsequium proximi, et etiam virtutem specialem in libro de Civitate Dei, et etiam habetur ex verbis sequentis distinctionis. Im altis autem speciebus justitiae sufficiens est ratio debiti complere actum quantumcumque perfectum, sicut in religione, et in aliis, et preecipue in speciebus justitie que secundum jus positvium sunt.
Prudentiae autem quae est cognitio practica eligibilum, respondent dona duo. Est enim prudentia civilis ulens rationibus juris naturalis et humani, sed non attollitur ad illas quae divinitus inspirantur, nisiper donum Spiritus sancti. Ill autem quae inspirantur, certissime sunt. Et hoc contingit dupliciter : vel secundum ea ad quae tenentur omnes, et sic exaltatur ad donum scientice : vel secundum ea quae non omnes obligant, etsic exaltatur in dono consilii. Timor autem secundum quod est donum Spiritus sancti, non sequitur virtutem aliquam principaliter : quia attendit principaliter majestatem quam reveretur, quia summus actus timoris revereri est: et quia aliquis est initialis, vel servilis, illi sunt dona secundum statum accipientis, et non secundum perfectionem sanctitatis Spiritus, nec secundum conformitatem ad Christum.
Si autem queras, Quare non sequitur aliquam virtutem ? Dicendum, quod vir- tus secundum se ordinat ad actum. Do. num autem est additum in adjutoriun virlulis : ctideo quoddam juvat in acty et quoddam juvat secundum remotionem acontrario propter reverentiam Dei : oe ex parte illa jJuvat timor, et ideo non ge. quitur aliquam virtutem proprie, nig forte velis dicere justiliam generalem quoad illam partem qua est declinatio a malo.
Ad id autem quod ulterius quaeritur de Adu bealitudinibus, dico quod beatitudines sunt altiores perfectiones, quam virtus vol donum. Sed beatitudo est duplex, scilicel vie, et patrie. Beatitudo via adhue duplex, scilicet spei, et rei. Beatity. do spei dicitur, quando aliquis est in statu in quo sperare potest beatitudinem spe formata quae provenit cx gratia et meritis. Rei autem beatitudo est habitus perticiens ad actus altissimi status in via, et nonad unum, sed ad unum in comparatione ad omnes alios. Bene enim videtur, quod beatitudo numquam sit in uno nisi in comparatione ad omnia quae sunt illus generis. Et per hoc patet solutio ad omnia quae de beatitudine ad_ presens objiciuntur : quia etiam de beatitudinibus requiritur alibi in tractatu speciali.
Ad ultimum quod quaeritur de fructibus, bene concedo, quod sunt habitus perlinentes ad gustum finis, co quod delectant sancta delectatione suos possessores : et si virtus proprie sumitur, non sunt virtutes, sicut dictum est in principio solutionis. Sed large sumendo virtutem, sicut in precedenti articulo dictum est, Glossa vocat virtutes. Tamen tractatus de fructibus quaerit specialem disputationem alibi ponendam.
On this page