Articulus 5
Articulus 5
Qualiter haec dona sint in Christo et in Angelis?
Videtur enim, quod non fuerunt in eis: quia 1. Infra habebitur, quod timor nascitur ex fide: sed fides non est in Christo etin Angelis sanclis : ergo nec limor.
2. Item, Eum qui non potest facere malum, non oportet habere timorem qui faciat eum fugere malum: Christus autem et Angeli sancti non possunt facere malum :ergo non oportct eos ad hoc habere habitum perlicientem.
3. Item, Fortitudinis est sustinere pericula : sed in patria nulla crunt pericula: ergo videtur, quod donum fortitudinis non manebit in patria.
4, Item, Scientia docet bene conversariin medio nationis prave et perverse:et horum nihil erit in celo: ergo non erit ibi scientia.
Item, Magister dixit supra, quod scientia evacuabitur : ergo non potest esse donum scientiae in Angels.
5. Item, Damascenus dicit, quod "consilium est de dubtis." Christus autem de nullo dubitavit : ergo ipse donum consili non habuit: ergo ista dona non om-
Item, Contra est quod dicit Gregorius super illud Job, xxxvui, 31: Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas ? Thi videtur dicere, quod nemo heec dona sapientiae conjungit nisi Christus: ergo in Christo fuerunt et sunt: ergo et in aliis conprehensoribus.
Sed ibi iterum nascitur questio : quia si nullus conjunxit nisi ipse: tunc non habito uno habentur omnia: ergo non simul infunduntur. Contrarium autem hujus habebitur infra.
Irem quaeritur juxta hoc, Quare specialiter dicit, quod replevit eum sptritus timoris Domini, potius quam aliud donum ?
Solutio Dicendum, quod haec dona sunt in patria plenius quoad usum, quam in via, et plenissime in Christo sunt, erunt, et fuerunt semper.
Ad primum ergo dicendum, quod fides generat timorem servilem: et de isto non dicitur primo et principaliter, quod sit donum Spiritus sancti: quia hoc dicitur de casto tantum: et iste melius oritur a cognitione aperta, quam a fide.
Ad aliuddicendum, quod objectio illa procedit ac si timor castus fugeret malum: et hoc non est verum, sed potius in se resiliens reveretur majestatem,
Ad aliud dicendum, quod fortitudinis doni sicut fortitudinis virtutis alius egt actus in patria, alius in via: in patria enim habet firmissime fortitudini prima omnia confortanti adherere, ut supra dixit Augustinus de fortitudine virtute,
Ad aliud dicendum, quod scientia dj. citur lumen emissum a Spiritu sancto: ef illius usus in via est scire conversari, etc. : sed in patria non sic, sed potius rationem justitias in actu rationis omnium operabilium intueri.
Ad aliud dicendum, quod consilium non dicitur hic ab eo qui quaerit, sed ab eo qui dat: quia iste non dubitat, sed potius abundantia discretionis dissolvit dubia et certificat et facit lumen in viis, scilicet a Spiritu sancto.
Ad aliud dicendum, quod Christus solus conjunxit quantum ad excellentissimos usus in opere: sed alii sancti conjungunt in habitu.
Ad aliud dicendum, quod Christus dicitur repletus timore, quia formam servi accipiens, reveritus est Patrem, nobis in hoc dans exemplum, ut sequamur vestigia ejus, potius quam in scientia, vel sapientia, vel aliquibus aliis: quia reverentia facit fieri omnia alia bona, et mala cavere: qui enim sine timore est, non potest justificari.
On this page