Text List

Articulus 4

Articulus 4

De ordine et combinatione donorum.

ARTICULUS IV. De ordine et combinatione donorum.

Quarto, Queeritur de ordine et combinatione donorum,

Videtur enim male tangi ordo : quia 1. Primum est recedere a malo, et postea proficisci in bonum : in profectu autem in bonum prius occurrit via quam finis, et in via prius occurrit communis perfectio mandatorum quam consiliorum: ergo videtur, quod primum sit timor, et ita de ali.s secundum ordinem conversum quam numerentur ab Isaia.

2. Item,Quare nullum combinatur cum timore, cum omnia alia habeant combinationem unius regentis, et alterius exsequentis ?

3. Item, Quedam Glossa dicit, quod sapientia regit intellectum : queeritur igitur, quomodo sit hoc ?

Item, Cum in aliis regens precedat, si sapientia regit, tune videtur, quod pont debeat ante intellectum, utintellectus sit in extremo.

Praeterea, Videtur falsum quod regat: quia regimen intellectus et rationis est, et non affectus: sapientia autem per saporem in affectu est: ergo debet esse recta, non regens, ut videtur.

Solutio Dicendum, quod ordo in donis est duplex, scilicet secundum quod sunt in nobis, vel secundum quod a Spirita sancto dante ea. Si secundum quod sunt in nobis: tunc tenet objectio prima, et iste est ordo generis actuum ipsorum, licet in habitu simul infundantur. Secundo autem modo propinguior secundum rationem est sapientia quam intellectus, et sic de aliis: et sic enumerantur ab Isaia?.

Ad aliud dicendum, quod timor dicit resilitionem vel fugam, et ad hoc non indiget regifivo proprio, sed communi : sicut etiam ipse motus fugee non est ut in fuga persistat, sed potius ut in bonum convertatur : et ideo regens motum in bonum, ilud erit regimen in fuga: et ideo timor accipit regimen a regitivo aliorum, sive sit castus, sive initialis : sed castus accipit ab intellectu et a sapicntia, initialis autem a scientia et consilio.

Ad aliud dicendum, quod intellectus simpliciter, ut videtur mihi, regit, et sapientia quodammodo: sicut quaedam animalia sequuntur odores, et perceptio odoris regit ea in via, et visus corum potius sequitur ad odoratum quam e converso: sic sapientia per gustum dul- cedinis divine secundum aliquid rectificat intellectum, ut frequentius circa illud iteretur quod gustat : et secundum hoc loquitur Glossa quaedam super Isaiam. Quidam tamen Doctores concedunt, quod sapientia simpliciter regit, intellectus autem secundum quid.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4