Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quid sit timor?

ARTICULUS VI. Quid sit timor?

Hic autem circa timorem in genere primo querendum, Quid sit ? Secundo, de divisione timoris. Tertio, Utrum possit esse donum in aliqua ratione ? Quarto, de partibus dividentibus singulis,

Ad primum potest sumi diffinitio Damasceni : "Timor est desiderium secundum sistolenmovens." Hec enim diffi- nitio est vera secundum eum tam de naturali quam de innaturali timore : ergo yidetur, quod timor sit desiderium quodjam: cum autem amoris sit desiderare, yidetur quod timor sit amor.

Hoc videtur verum, 1. Per Augustinum in libro XIV de qrinitate, qui dicit, quod "amor inhians habere quod amatur, cupiditas est : istud autem habens et eo fruens, letitia : fugiens autem quodei adversatur,timor:" ergo timor est amor fugiens quod ei adyersatur.

2. Item, Videtur haberi per Augustinum, ubi dicit super illud : Mercenarius fugit, "Timor est fuga animi ne amittat quod amat."

3. Item, Videtur quod timor non debeat diffiniri per fugam : quia fuga non dicit nisi conversionem ad se, vel cessionem ab co quod timetur : timor autem Domini non docet recedere a Domino : ergo timor Domini non est diffiniendus per fugam.

4. Postea, Quid est quod dicit, per sistolen ? Ipse expomit, id est, secundum contractionem. Hoc autem videtur esse alicujus sensibilis parlicule: : nos autem querimus de timore spirituum, qui ctiam Angelorum est.

5. Item, Spiritui non convenit moveri secundum sistolea : ergo videtur, quod non conyveniat spiritualibus substantiis timor : cum igitur omnia dona sunt in Angelis, ut prius habitum est, non videtur timor, secundum illam diffinitionem bene diffiniri.

Solutio Dicendum, quod iste disputationes parum valent, et faciles sunt : et ideo non diu in cis immorandum. Dicendum igitur, quod timor ponitur in duphcl genere, scilicet passionis, et habitus : et secundum quod est in gencre passionis, diffinitur ab Augusiino et Damasceno. Secundum vero quod est in genere habitus, sic habet actum qui est revereri, et ex reverentia fugere quaedam quae ei quod reveretur sint contraria. Et per hoc patet solutio fere ad totum.

Ab PpRIMUM ergo et secundum est una solutio: quia illa dicta sunt de timore qui est in genere passionis : qui tamen non est amor essentialiter, sed causatur ex amore : et ideo ille rationes Damasceni et Augustini per causam intelliguntur, ut sit sensus : Timor est amor rei, id est, causatur ex amore.

Ad aliud dicendum, quod timor qui est in genere habitas, non idem timet et fugit : quia suus actus principaliter est reverori, et per accidens fugere : et ideo assurgit in idem quod reveretur, sed fugit a contrario.

Ad aliud duo jam patet solutio: quia sistole in motu timoris illius qui est habitus et donum, non est in constrictione cordis, vel particule sensibilis, sed potius resilitio a majestate in recognitio~ nem parvitatis propria, ut ex hoc assurgat in reverentiam cjus qui magnus est super nos: et haec sistole bene est in Angelis et sanctis et beatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6