Articulus 7
Articulus 7
An divisio timoris in Littera a Magistro sit bene assignata ?
Secundo, Quaritur de divisione timoris. Ponit enim Magister duas in Littera : primo quadrimembrem, scilicet quod est timor mundanus vel humanus, seryilis, et Initialis, et castus. Sed videtur esse insufficiens : quia
1. Timor mundanus et humanus duo gencra sunt timoris: unus est superfluus timor rerum hujus mundi, et alius est superfluus timor corporis proprii : et unus nascitur ex amore sui, cf alius ex amore mundi.
3. Item, Non idem timet filius, et amicus, etsponsa: quia filius timet reverenter, amicus dissonantiam voluntatum, sponsa dilationem amplexuum : ergo videtur, quod castus dividitur in quinque timores.
4. Item, Cum sit status castitatis incipientis, proficientis, et perfecte : videtur quod sicut unus timor accipitur penes primum et ultimum, quod ita debeat accipi unus penes medium: et iste a nullo ponitur: ergo divisio non est sufficiens.
Item, Objicitur de divisione Bede, que habita est in precedenti capitulo, quod duo sunt genera timoris, scilicet servilis. et amicabilis: ergo aut Beda est diminutus, aut Cassiodorus superfluus.
Item, Damascenus dat divisionem habentem sex membra, quorum nullum est aliquid membrorum enumeratorum. Dicit enim sex esse genera timoris, scilicet erubescentiam, segnitiem, verecundiam, admirationem, stuporem, agoniam. Secundum quod segnities est timor future operationis. Erubescentia est timor in exspeclatione convitii. Verecundia est timor in turpi actu. Stupor est timor in inassueta imagine. Agonia est timor per casum infortunil.
Item, Damascenus in libro TI loquens de timoribus Christi, dividit timorem in naturalem sistolem, et in irrationalem sistolem ‘.
Praeterea, Videtur quod nulla debeat esse divisio : quia dicit Philosophus, quod si unum oppositorum dicatur multipliciter, et reliquum: spes autem non est multipliciter divisa: cum ergo spes timori opponatur, videtur quod nec timor,
Solutio Dicendum, quod hoc vult, quod spes opponatur timori secundum quod est in genere passionis, et non hax bitus : et quot modis dicitur timor ip gencre passionis, tot modis spes in gen nere passionis. Sed in genere in quo non habet oppositionem neque spem Nee que aliud nisi pati, non oportet quod divisio sumatur secundum oppositionem spei. Quod autem spes et gaudium mul. tipliciter dicantur in genere passionis se~ cundum naturalis boni exspectationem vel concupiscibilis im sensu, patet per dicta Sanctorum qui maledicunt eis qui spem ponunt in nihilo, ut supra patet in tractatu de spe.
His habitis, dicendum ad primam diyjsionem, quod illa datur de timore jp communi, et secundum quod per analogiam se habet ad passionem et habij. tus: et ideo mundanum sumit in divi. sione et servilem, quos puto esse pas. siones : et initialem et castum, quos puto esse habitus.
Ad primom quod objicitur, dicendum quod non constderat mundanum et humanum, nisi in quantum opponuntur donis Spiritus sancti, et quantum ad hoc sunt unius rationis, secundum quod cum mundo deserviunt: in se tamen habent divisionem, ut objectum est.
Ad aliud dicendum, quod naturalis nec est bonus, nec malus: ipse autem non intendit per divisionem accipere nisi illum qui est donum, et ejus oppositum.
Ad aliud dicendum, quod sponsalis et amicabilis vel filialis, non differant in statu charitatis, nec proprio actu qui est revereri: et ideo pro uno ponuntur, et sunt unus timor: sed differunt forte per accidens in his quae timent secundum rationem : in hoc tamen conveniunt, quod omnes timent separationem a Deo, licet sub alia et alia ratione per accidens, scilicet a sponsa, vel a patre, vel amico: et hoc non facit diversas species timoris.
Ad aliud dicendum, quod medius sta- tus charitatis non habet timorem diverum ab initiali: quia initialis est, qui aliquid adhuc habet de anxietate pene et dubietate perfectionis: et ideo idem timor concomitatur illos duos status chayitatis, in quibus non est perfectio.
Sumitur autem illa divisio sic: quia timor aut est donum, aut est oppositum dono. Si oppositum, sic est meundanus vel humanus. Si donum: aut cum opposito doni, aut non cum opposito. Si cum opposito, tune est servilis. Si non cum opposito: aut secundum perfectum in gratia, et tunc est initialis: aut secundum statum in perfectione, et tunc est filialis.
Divisio autem Bede non dividit nisi illum qui est donum in genere, scilicet in eum qui est cum opposito doni, vel cum Spiritu sancto, hoc est, quod aliis verbis dicunt quidam, in eum qui esta Spiritu sancto, et non cum Spiritu sancto, et hic est servilis : et in eum qui est a Spiritu sancto et cum Spiritu sancto, et hic est initialis et castus.
Divisio autem Damasceni datur de timore prout est passio : et tunc aut est respectu mali, aut respectu magni. Si mali: aut mali poene in se, aut pcene in ordine ad culpam. Si mali poene in se: aut in opere difficili quod est supra nostrum posse, et hic est timor qui dicitur segnities : aut qui non est in opere nec a natura, sed afortuna et casu per accidens, et hic est agonia. Si respectu mali pcene in ordine ad culpam: aut culpam quae est, et tune est verecundia in turpi perpetrato, pro quo exspectat homo _ exprobrationem: aut culpam quae non est, sed potest esse, et respectu illius est erwbescentia. Si est respectu magni: tunc est resilitio in suam parvitatem: aut igitur est in quod non possumus cognoscendo et operando, et tunc est admiratio: aut ita, quod resiliamus ab ipso ex hoc quod est inassuetum, et tunc est stupor.
On this page