Text List

Articulus 18

Articulus 18

Qualiter differat pietas a mansuetudine ?

ARTICULUS XVIII. Qualiter differat pietas a mansuetudine ?

Quarto et ultimo quaeritur, Qualiter differat a mansuetudine, et misericordia ?

Videtur autem a mansuetudine non differre: quia Glossa super Matth. v_ ct vi, reducit ad mansuetudinem : ergo pietas est mansuetudo vel mititas.

Eadem enim non videtur differre a misericordia : quia Glossa, I ad Timoth. iv, 8, reducit ad misericordiam. Et similiter Glossa super Job, xxx, 19: et iste Gloss supra posite sunt, nec hie oportet eas iterare.

Solutio Facile est respondere ad hec secundum predicta: quia Glossa non intendit, quod pietas sit mititas vel misericordia, sed quod habeat cum eis affinitatem : cum enim duo sunt de constitutione pietatis, scilicet benevolentia per quam diffinitur ex parte affectus quem informat, et objectum quod est imago precipue immersa miseriis, ex quibus est indigentia ut juvetur. Ex parte affectus accedit ad mititatem vel mansuetudinem cujus est benevole affici circa omnes, et non provocare injuriis. Ex parte autem effectus sive operis conjungitur misericordia, cum tamen substantialiter disjuncta sit ab utraque, ut per ea qu in primo problemate dicta sunt, facile est videre.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18