Text List

Articulus 17

Articulus 17

An pietas sit unum donum, vel plura ?

ARTICULUS XVII. An pietas sit unum donum, vel plura ?

Tertio quaeritur, Utrum sit unum secundum se vel plura ?

Videtur autem, quod plura : quia omnes actus enumerati non possunt reduci in habitum unum: ergo videtur, cum secundum dicta Sanctorum illi actus sunt pictalis, quod pielas non sit specie una.

Solutio Dicunt quidam, quod pietas non est specie una propter inducta verba Sanctorum, et precipue verba Augustinl superius posita ex libro X de Civitate Dei. Sed aliter dicendum, quod pietas donum specie est unum: sed nomen pietatis secundum analogiam multipliciter dicitur, ut prius habitum est: et dicendum ad argumentum, quod _ pietas donum habet unum actum principalem et substantialem sibi, qui est impendere bonum insigmito per imaginem Dei. Alii autem sunt non principales, secundum quod conjungitur aliis habitibus, cum quibus habet aliquam similitudinem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17