Text List

Articulus 1

Articulus 1

An virtutes politice sunt connexae ?

ARTICULUS I. An virtutes politice sunt connexae ?

Incidit autem triplex questio circa primam partem istius distinctionis. Primo enim quaeritur, Utrum virtutes politicae connexae sint ?

Et si non sint connexe politica, queritur secundo, utrum theologice necesgario sunt connexe ?

Tertio, si sint connexe virtutes theologice, utrum etiam vitia vel peccata connexa sint vel non ?

Ad primum objicitur sic : 1. Dicit Bernardus in libro primo de Consideratione ad Eugenium Papam: "Advertere est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum, atque alteram pendere ex altera: sicut hoc loco vides forlitudinis matrem esse prudentiam, nec fortitudinem sed temeritatem esse quemlibet ausum, quem non parturivit prudentia'." Ergo videtur, quod virtutes sint connexe.

2. Item, Bernardus, ibidem : "Modum im omni virtute justitia quaerit, prudentia invenit, vindicat fortitudo, temperantia possidet." Cum igitur hac necessaria sint in qualibet virtute, videntur politicee virtutes esse connexe.

3. Item, Seneca dicit: "Omne quod bene fit, juste fit, fortiter fit, et temperate:" sed cujuslibet virtutis opus bene fit: ergo juste fit fortiter et temperate : ergo in quolibet opere virtulis concurrunt quatuor virtutes, et non possunt concurrere ad opus nisi sint connexe in subjecto operante : ergo sunt connexe.

4. Item, Tullius: "Si unam de cortinis tuis amiseris, poteris dicere supellectilem tuam tibi salvam : si autem unam de virtutibus amiseris, nullam te habiturum necesse est confitearis." Ergo habita una habentur omnes, et amissa una amittuntur omnes virtutes.

5. Item, Hieronymus ad Pamachium : "Quatuor virtutes describunt Stoici ita sibi esse connexas et mutuo coherentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat: et qui unam habuerit, omnes habeat."

6. Item, Augustinus ad Hieronymum ;: "Mihi videntur Stoici falli, qui proficientem hominem nolunt habere omnino sapientiam : sed tunc solum cum est perfectus, dicunt eum esse sapientem." Ergo videtur, quod secundum Augustinum, proficiens et perfectus sit omnino sapiens ; non autem est omnino sapiens, nisi sit sapiens secundum quamlibet virtutem : ergo ipse habet omnem virtutem :ergo qui unam habet, omnes habet: ergo virtutes sunt connexe.

7. Ad idem videtur esse ratio sic: Sicut se habet potentia ad potentiam, ita hahitus ad habitum : sed inferiores potenti que sunt partes anime sensibilis, sicut concupiscibilis, et irascibilis, non sunt ordinate et perfecte nisi per rationem : ergo habitus perficientes eas, non erunt perfecti sine habitibus perficientibus rationem: habitus autem inferiorum sunt temperantia et fortitudo, et habitus rationis sunt prudentia et justitia: ergo temperantia et fortitudo sunt connexes justitiae et prudentia.

8. Item, Prudentia est virtus ca quibus adjuvatur, ab his quibus impeditur, sagaciter cligens: non autem eligit nisi in materia justitiae, vel temperantiae, vel fortitudinis : ergo prudentia non est sine illis : et eadem ratione nec iste sine ista : ergo connexe sunt virtutes.

9. Item, Scire eligere exigitur in quolibet opere virtutum, etc., et hoc est prudentiae : ergo prudentia requiritur in quolibet opere virtutis.

Similiter cum opus cujuslibet virtutis sit inter superfluum et diminutum, ne~ cesse est in quolibet opere virtutis requiri temperantiam : et cum opus virtutis sit ut debet, videtur adesse justitia: ergo videtur, quod omnes sint sibi connexe in quolibet opere virtutis.

10. Item, Circa difficile est omnis virtus: difficile vindicat sibi fortitudo, ut dicit Bernardus : ergo forlitudo exigitur in quolibet opere virtutis.

11. Item, Qui castus est, habet virtutem : sed qui castitatem habet, castus est: ergo qui virtutem habet, virtuosus est: ergo non est vitiosus: ergo a primo qui castitatem habet, non est vitiosus : sed vitiosus est aliquis ab uno vitio : ergo nullum vitium inest ei qui castitatem habet : ergo insunt ei opposita vitiorum, que sunt singule virtutes: ergo qui castitatem habet, omnes virtutes habet: ergo connexe sunt virtutes.

SED CONTRA : 1. Augustinus dicit ad Hieronymum, quod non est divina scientia qua dicitur, quod qui habet unam, habet omnes. Ergo videtur, quod non necessario est vera.

2. Item, Politice virtutes generantur ex actibus : actus autem divisi sunt et divisim adsunt : ergo et habitus geniti ex illis : ergo videtur, quod non necessario simul sunt virtutes.

3. Item, Aliquis in opere est castus et avarus : sed ab actibus similibus similes habitus relinquuntur : ergo innascitur ei habitus castitatis et avaritiae : sed cum habitu avaritias non potest inesse liberalitas : ergo habens caslitatem, non necessario habet liberalitatem: non ergo qui habet unam, habet omnes.

Solutio Dicendum, quod etiam inter Philosophos plures fuerunt contentiones circa hance malitiam. Quidam enim dicebant, quod operationes non generant virtutes, sed tantum disponunt aliquem ad suscipiendum, et virtutes dantur a substanliis separatis in perfectione sapientic supra quatuor affectiones naturales, sci- licet timorem, spem, gaudium, et tristi. tiam sive perturbationem. Et dicebant quod tres affectus ordinati manent 7 sapiente in collatione virtutis, et non per. turbatio sive tristitia, quae non cadit in sapientem. Et hac {uit opinio Stoicorum. et accipiebant rationem virtutis secundum quod est ultimum de re vel de potentia, nec dicebant prudentem, qui secundum quid prudens est, nisi esset prudens universaliter quoad actum omnis virtutis: gf ideo isti dicebant, quod habita una habentur omnes. Et ratio ipsorum potis. sima fuit hec, quod omnis virtus vel est in ratione, vel a ratione : unde omnis virtus perfectiva rationis est : non est autem perfecta ratio prout competit sapienti cujus est ordinare et non ordinari, nisi sit perfecta in se et in subditis vir bus : hoc autem non contingit per virtutem unam, sed per virtutem omnium: et ideo dicebant oportere adesse omnem virtutem ad. perfectionem sapientis. Eum autem qui non est sapiens, sed exercetur in opere alicujus virtutum, dicebant esse in dispositione, et nullam virtutem habere : eo quod operatio non generat virtutem, sed datur ab intelligentiis quae sunt substantiae separate. Et hoc accipitur ex verbis Augustini supra inductis, ubi dixit, quod Stoici proficientem nolebant omnino virtutem habere, sed perfectam tantum. Quia vero Augustinus hanc sententiam non approbat, ideo aliter dicendum est secundum Aristotelem in Ethicts, scilicet quod politice virtutes generationem habent ab operibus, si sunt consuetudinales : vel ab experimento et tempore, si sunt intellectuales : et quia generantia connexa non sunt, ideo virtutes connexionem non habent.

Ad omnes autem auctoritates, quae primo inducuntur, est una solutio, scilicet quod quidam sunt generales actus virtutum, penes quos non distinguuntur : et quoad illos aliquid est de qualibet in qualibet virtute: eligibile enim est in qualibet, sed hoc non est prudentiae proprium. Similiter difficile est in qualibet, sed hoc non est fortitudinis proprium, sed potius difficile circa materiam determinatam quae est passio illata secundum sensum taectus. Similiter modus seeundum superfluum et diminutum, est in qualibet, sed hoc non est proprium temperantiae, sed potius in materia passionum innatarum circa delectabile gustus et tactus. Debitum etiam quod est in qualibet virtute non est debitum justitiae, sed potius in materia ordinata ad. proximum secundum jus naturale vel positivum. Dicendum ergo, quod concentus est in virtutibus quoad id quod generaliter circuit omne opus : sed hoc habito non necessario habentur virtutes omnes in speciali, quia hoc non est virtutis alicujus secundum speciem, nisi per adaptationem : sed est dispositio materia in genere in qua postea propriam rationem accipiat virtus heec vel illa.

Ad id quod objicitur per rationem, dicendum quod hoc est verum: quia habitus rationis regit habitum irascibilis et concupiscibilis, sicut potentia regit potentiam: sed ex hoc non sequitur, quod habita una habeatur alia, nisi secundum quid : qui enim castus est, habet prudentiam quoad electionem cjus quod exigitur ad castitatem, sed non prudentiam simpliciter, et de fortitudine quandoque nihil habet secundum quod proprie fortitudo accipitur.

Ad aliud dicendum, quod prudentia potest haberi secundum quid in unaquaque divisim : sed non oportet, quod habita aliqua ilarum habeatur alia simpliciter : vel etiam, quod habita una habeantur aliae : quia multi sunt e contrario operantes.

Ad aliud dicendum, quod difficile et modus quae sunt in opere virtutis in genere, non sunt proprie fortitudinis et temperantiae, nisi secundum, quid, et per appropriationem : et ideo non cportet, quod propter illud habeantur simpliciter, sed habentur secundum quid tantuin.

Ad ultimum dicendum, quod qui habet castitatemm, est caslus: sed non sequitur, quod sit virtuosus: quia virtuosus dicit plus quam genus castitatis, scilicet plenitudinem, quae non inest nisi percipiendo omnes species. Unde non est ibi processus a specie ad genus tantum, sed a speciei habitu ad habitum generis cum accidente quod est habitudo participationis cum omnibus speciebus : et ideo non valet argumentatio sicut nec haec : iste est homo :ergo ipse participat animal secundum quamlibet speciem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1