Text List

Articulus 2

Articulus 2

An virtutes theologice sunt connexae ?

ARTICULUS II. An virtutes theologice sunt connexae ?

Secundo quaeritur, Utrum virtutes theologice sibi sint connexe ?

Videtur autem, quod sic. i. Perfectio enim debet respondere perfecto : perfectum autem quod est anima, non est sine partibus virtum in una substantia unitis : ergo perfectio quae est gratia, non est sine virtutibus unitis in substantia gratia.

2. Item, Non est conventio Christi ad Belial’ : ergo non potest aliquis simul esse vas Dei et vas diaboli: sed per virtutem theologicam informatam gratia est aliquis vas Dei et icmplum : ergo ipse non est vas diaboli : sed per quodlibet vitium esset vas diaboli: ergo nullum vitium habet : sed vitia non expelluntur nisi per virtutes oppositas : ergo ipse habet ormnem virtutem, qui habet unam gratia informatam.

3. Item, Augustinus dicit, quod "implum est a Deo dimidiam sperare veniam :" ergo qui veniam accipit peccati per unam virtutem expellentem peccatum, ipse accipit veniam secundum om- nem virtutem quodlibet peccatum expellentem : ergo qui habet unam, habet omnes.

Item, Qui habet charitatem, habet perfectionem ad meritum : ergo habet omne id quo potest mereri : sed hoc est quelibet virtus: ergo ipse habet quamlibet virtutem.

4. Item, Isa. uxvi, 14, super illud : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabil, dicit Glossa: "Cithara sonum compositum non emittit, si una chorda corrupta fuerit. Sic spiritus vel venter Prophet siuna virtutum defuerit, dulce melos non resonabit." Ergo oportet adesse omues.

5. Item, Jacob. mn, 10 : Quieumgque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ergo ab Oppositis qui habet unam, habet omnes.

6. Item, Super illud : Feet sudicium, etc. ', dicit Glossa : "A parte totum, ut qui unam habct, omnes habeat : et qui una caret, omnibus careat."

SED CONTRA 1. Si quis habet unam, habet omnes: sed Christus habuit unam, quia charitatem: ergo habuit fidem, quod falsum est. Eadem objectio est de beatis qui habent charitatem, et non habent fidem.

2. Si forte dicatur, quod hoc quod dicitur, Qui habet unam, habet omnes, intelligitur secundum statum puri viatoris : tunc adhuc instantia est : quia innocens habet charitatem, et non habet pcenitentiam.

3. Item, Habens charitatem non necessario habet virginitatem.

4. Et si dicatur, quod virginitas dicit virtutem cum statu: et virtus sine tali statu haberi potest. Objicitur adhuc de perseverantia sine quanon est salus : et constat, quod qui habet charitatem, non necessario habet perseverantiam.

5. Ttem, Nos videmus expresse, quod qui habet fidem et spem, non necegsarig habet charitatem : non ergo, ete,

6. Item, Crescente charitate, decrescit timor initialis, sicut supra probatum eg, in Littera: ergo timor amittitur : et est virtus secundum quod virtus generaliter accipitur : nonergo qui habet unam ha. bet omnes.

7. Item, De quolibet Sancto legitur, quod non est inventus similis illi : hoc autem non potest esse secundum figuram corporis vel naturam : ergo refertur ad virtutem : ergo quilibet Sanctus habet virtutem, quam non habet alius ergo qui, etc.

Solutio Dicendum, quod virtutes infuse et formate connexe sunt, ita quod una habita habentur omnes. Hujus autem connexionis tres sunt species. Prima et precipua est ex gratia, quae est totum potentiale ad virtutes : et ideo sicut totius potentialis perfectio consistit in omnibus partibus simul sumptis et in toto unitis, ita perfectio gratiae consistit in omnibus virtutibus simul sumplis et in toto unitis. Qualiter autem hoc sit, et qualiter differat a virtutibus, quere in libro Il Sententiarum. Ad hoc ergo, quod perfectio gratia sit in essentia animee et potentiis, oportet quod virtus omnis in gratia infundatur. Secunda ratio est ex charitate, quae est forma omnis virtulis in esse meritorio : et ad hoc, quod formatum proportionetur forme, oportet quod omnes infundantur cum ipsa. Et hoc etiam qualiter sit, quod charitas sit forma et finis virtutis, supra in tractatu de charitate notatum est. Tertia ratio connexionis est tactain objiciendo : et haec est generalis justitiae justificantis, que non permittit inesse aliquod vitium: et cum vitium non expellatur formaliter nisi per virtutem oppositam, oportet inesse omnes virtutes.

His habitis, planum est respondere ad objecta in contrarium.

DiceNpuUM enim ad primum, quod qui habet unam, habet omnes, secundum hoc quod essentiale et perfectionis est in eis : et quoad hoc Christus habuit fidem, quia habuit cognitionem quae perfectionis est in fide, et habuit comprehensionem quae sicut perfectio respondet spei.

Ad aliud dicendum, quod pcenitentia dicit virtutem qua movetur ad detestationem peccati cum accidente, quod est dolor commissi. Unde quoad substantialem actum est in innocente, qui est insurgere in peccatum in quantum peccatum est : sed id quod accidit poenitenhie, non oportet quod sit in innocente: et ab hoc accidente imponitur nomen penitentiae : et ideo peenitentiam non dicitur habere, licet habeat substantiam virtutis poenitentia.

Ad aliud dicendum, quod virginitas etiam nominat continentiam cum accidente ex parte corporis : et non est necesse istud accidens adesse cum qualibet virtute, licet adsit virtus.

Ad aliud dicendum, quod perseverantia dicitur dupliciter, scilicet propositum perseverandi, et habitus movens ad perseverandum : et iste habetur cum qualibet virtute. Aliter dicendum, quod perseverantia est consummatio in bono secundum actum, et haec non datur nisi in ultimo instanti vite : et ideo illud non est virtus, sed donum in fine a Deo datum : et hoc non necesse est habere cum qualibet virtute.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de virtutibus formatis, non informibus : fides autem et spes qua sine charitate habentur, sunt informes, et non formate.

Ad aliud dicendum, quod crescente charitate decrescit imperfectio timoris, sed essentia timoris Domini permanet in seeculum seculi : et hoc qualiter sit, supra in questione de timore habitum est,

Ad ultimum ergo dicendum, quod hoc dicitur de Sanctis quoad usum, et non quoad habitum virtutis. Vel dicitur secundum quosdam secundum donum gratiae gratis date, et non gratum facientis. Sed prima solutio probabilior est, et magis competit dictis Sanctorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2