Text List

Articulus 16

Articulus 16

An licuit filiis Israel spoliare AEgyptios ?

ARTICULUS XVI. An licuit filiis Israel spoliare AEgyptios ?

Deinde quaeritur de hoc quod. dicit, ibi, C, § & : "Si vero quaeritur de filiis Israel, etc."

Cum enim sit de lege naturali non rapinam vel furtum facere, videtur Dominus hoc non debere mutare : sed de hoc erit infra quastio super ultimam distinctionem de jure naturali.

Hic avrem dicendum est, quod hee causa fuit : quia ab Agyptiis spoliati fuerunt filii Israel, et laborem eorum gratis habuerunt : et ideo judicatum est a Domino qui habuit potestatem, ut hoc modo recompensaretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16