Text List

Articulus 15

Articulus 15

An dare usuras sit peccatum sicut accipere?

ARTICULUS XV. An dare usuras sit peccatum sicut accipere?

Tertio quaeritur, Si dare usuras sit peccatum sicut accipere ?

Videtur, quod sic : quia 1. Si nullus esset dans, nec esset accipiens : ergo dans est causa mortalis peccati accipienti : qui autem causa est mortalis peccati, peccat mortaliter : ergo dans usuram, peccat mortaliter.

2. Item, Matth. vit, et Luc. xix, dicitur in Glossa quod salva triplici veritate debemus vitare scandalum, precipue activam, ne demus alicui occasionem peccandi niortaliter. Constat autem, quod dans usuras salva triplici veritate, scilicet vite, doctrine, et judicii, potest non dare : ergo dando peccat scandalizando proximum ad mortale peccatum : ergo non sunt dande.

Si forte dicatur, quod non sunt dande nisi in necessitate : videtur, quod nihil sit : quia haec necessitas non potest esse nisi corporalis : et quilibet tenetur plus diligere animam proximi, quam corpus proprium : ergo potius deberet perire in corpore, quam dare proximo occasionem peccandi mortaliter.

Ivrem ego quero, Quanta necessitas exigatur ad hoc, quod detur usura?

Videtur enim, quod ante deberet vendere omnia sua, quam ad hune modum adjutorii converteretur, qui alii est causa peccandi mortaliter ; ergo non Lcet nisi post omnem venditionem.

Sed tunc nullus daret ei mutuum, quia non esset spes restilutionis : ergo non tenetur omnia ante vendere, quam det usuram.

PRAETEREA quaeritur de sacerdote qui docet, quod non detur usura, utrum ipse posset dare?

Videtur, quod non : quia non debet fecere contra hoc quod docet.

SED CONTRA : Ipse Sacerdos indigentiam habet sicut alius : ergo potest contrahere mutuum ad usuram.

Solutio Dicendum, quod in necessitate potest dari ad usuram, sed absque necessitate peccatum est, et, ut puto, grave et mortale : sicut jurare licitum est In casu, et absque necessitate peccatum.

Ad id autem quod objicitur, dicendum ad primum, quod accipiens et dans non similiter se habent ad scandalum vel causam peccandi : quia dans usuras gratis postulat quod ille ex praecepto Domini tenetur impendere, scilicet mutuum : sed quia ille non facit quod de jure Domini facere tenetur, ideo dat usuram, quasi redimens vexationem suam, et quasiemens illum ad hoc ut faciat quod de jure gratis facere deberet : et ille non scandalizat, licet ille scandalizetur : sicut etiam Judai scandalizati sunt, licet Dominus non scandalizaret eos. Et per hoe patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod petens mutuum, in nuilo impedit salutem proximi, sed potius petendo mutuum, provocat eum ad meritoria opera : et quod usura datur, hoc est extortum ab impietate usuraril, DON ex causalitate dantis.

Ad aliud dicendum, quod ad illam questioncm nihil de meo volo respondere, quia mihi videtur difficile determinare quanta necessitas requiritur : sed quilibet satisfaciat sibi secundum quod Dominus inspiraverit, et recurrat ad superiorem cujus est ponderare jura et interpretari. Sunt tamen qui dicunt, quod. timor probabilis quod depereat aliquis in bereditate qua gubernat familiam et hereditat filios vel pascit pauperes, sufficit ad hoc ut det usuras.

Ad ultimum dicendum, quod idem judicium est de sacerdote, et de aliis : quia sacerdos non beatificat illum, eo quod dat usuras, sed potius condemnat si dat eas invitus, non potens aliter benefacere secundum bonum statum domus sue et sue familie.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15