Articulus 1
Articulus 1
An menducium secundum se sit peccatum ?
Ab primum objicitur sic : 1. Dicit Augustinus in libro contra mendacium : "Quisquis aliquod genus mendacii esse quod peccatum non sit, putaverit, decipit seipsum turpiter, cum honestum esse deceptorem aliorum arbitratur." Ergo omne mendacium est peccatum.
3. Item, Augustinus, ibidem, "Omne mendacium dicendum est peccatum esse, quia id loqui debet homo, quod animo gerit, sive id verum sit, sive putetur verum et non sit:" ergo omne mendacium est peccatum.
4. Item, Probatur per rationem : Omni enim homini credendum est, qui bonus est : nulli mendaci credendum est : ergo nullus mentiens bonus est : sed in creatura rationali qui non est bonus, est malus apud Deum, et non nisi per mendacium : ergo omne mendacium est culpa apud Deum : ergo peccatum.
Sed contra hoc objicitur, quod 1. Sicut contingit intentionem signifi. care verbo, ita contingtt et facto, sicut dicit Anselmus, unde ipse dicit, quod est veritas significationis et actionis - ergo contingit etiam mentiri facto : non aulem omne mendacium facti est peceatum : ergo nec omne mendacium verb; peccatum esse videtur. Propatcr autem media per hoc quod hoc habetur, Josue, vu, 6, quod simulavit fugam ut habitatores urbis in longius protraheret ab urbe. Et Lucey, xxiv, 28 : Jpse, scilicet Dominus, se finxit longius ire.
2. Item, Videtur etiam quod nec mendacium verbi semper sit peccatum : quia Solutio et Doctores disputantes saepe fallunt ex intentione, etiam Doctores sacre Scripture, et in doctrina fidei : et tamen non dicuntur peccare cum proferunt et probare nituntur quae sunt falsa et sciunt esse falsa : ergo non omne mendacium est peccatum.
Er apn uoa quod objicitur, dicendum quod tales actus referendi sunt ad significatum per intenlionem facientium, et sic non sunt peccatum : quia non fiunt ad decipiendum : sicut est locutio metaphorica, quae secundum primum significatum falsa esset, si secundum ipsum judicaretur : sed cum judicatur secundum secundum, sic vera est : et tales actus veri sunt referendi ad significatum. Et ita solvit Augustinus in Deeretis in quodam capitulo. Magistri aut dicunt, quod non est simile de actu, et de opere, et de verbo : quia actus sive opus non est nuntius cordis immediatus, sed ad multa potest referri : verbum autem est immediatus nuntius cordis : et ideo non aliud debet esse in verbo, quam sit in corde : in opere autem aliud potest esse, quia ad nuntiandum cor non est institutum.
On this page