Articulus 2
Articulus 2
An mendacium secundum se sit mortale peccatum ?
Videtur autem, quod sic. Sic enim dicit Psalmus v, 7: "Perdes omnes qut loquuntur mendacium": non autem perditar homo nisi per mortale peccatum : ergo onine mendacium est mortale peccalum.
2, Item, Os quod mentitur, oecidit animam : et anima non occiditur nisi per mortale peccatum, quia nihil separat vitam anime: ab anima nisi mortale : ergo mendacium est peccatum mortale.
3 Item, Quidquid est contrariam virtuli et perimit virtutem, est mortale peccatum : mendaciuin est contrarium virtuti et peremptivum virtutis ; ergo est morlale peccatum, Propatrur autem prima per hoc, quod veniale non perimit virtutem in anima. Secunpa autem per hoc, quod veritas est virtus quaedam, ut dicit Aristoteles in secundo Ethicorum, quam sccundum Augustinum perimit mendacium.
4. Item, Omne peccatum in Spiritum sanctum, est mortale peccatum : sed mendacium est peecatum in Spiritum sanctum : ergo est peecatum mortale. Prima probatur per hoc quod habetur in penultima distinctione secundi libri Sententiarum, ubi dicitur "io Spiritum sanctum est ceteris peccatis gravius et abominabilius ?." Sxecunpa autem per hoc, quod mendacium impugnat veritatem agnitam : quia nisi cognosceret veritatem, non diceret mendacium, sed falsum : ibidem autem dicitur, quod "impugnatio veritatis agnites est peccatum in Spiritum sanctum."
5. Item, Qui facit contra conscientiam, edificat ad gehennam : omnis mentiens facit contra conscientiam : ergo edificat ad gehennam, Pria supponitur ex Augustino, cujus ipsa est auctoritas. SecunpA autem probatur per hoc, quod nihil scitur in conscientia nisi verum : et hoc direete contrarium habet mentiri et mendacium. Inde ulterius infertur : "Nibil eedificat ad gehennam nisi mortale peccatum," quia veniale edificat ad purgatorium : ergo mendacium est mortale peccatum.
SeD CONTRA ¢ i. in Litera videtur, quod inendacium obstetricum, et Rahab meretricis, propter pietatem fuit veniale. Si autem secundum se esset mortale, per nullum adjunctum fieret veniale. Ergo secundum se non est mortale.
2, Praeterea, Communiter omnes dicunt, quod mendacium officiosum non est mortale : et quod ab omnibus dicitur, aut in toto, aut in parte est verum : ergo non omne mendacium secundum se est mortale peccatum.
Ad PRIMUM Ef SECUNDUM ergo dicendum, quod secundum Magistrum in se~ cunda parte islius distinctionis, ille due auctoritates primo induct non intelliguntur de omni mendacio, sed pernicioso tantum. Et hujus solutionis causa est, quod cum mendacium sit formaliter in- tentio fallendi, et materialiler falsa vocis significatio, ut infra patebit, non dicitur intentio fallendi ex aquo de mendacio pernicioso, officioso, et jocoso, sed per prius et posterius : et intentio fallendi secundum suam intentionem prima non est nisi in mendacio pernicioso : et hujus ratio infra patebit. Et ideo solum perniciosum secundum se puto esse mortale peccatum : et ita dixerunt omnes antiqui, Prepositivus, et Altisidorensis, et Magistri decretorum, licet rationem dicti sui non assignent.
Ad tertium dicendum, quod est veritas dicti, et veritas veridici sive veritas habitus, et veritas signi in dicto. Mendacium autem secundum se non contrariatur veritati habitus in mente, sicut nec primus motus in continente contrariatur habitui castitatis in anima, sed veritati signi quae est in actu dicendi : sicut etiam primus motus in continente contrariatur actui castitatis : et a tali contrarietate et peremptione non est mortale peccatum, sed veniale.
Ad aliud dicendum, quod mendacium in se non est peccatum in Spiritum sanctum : quia tune omne peccatum esset peccatum in Spiritum sanctum : aliquod autem peccatum est in Patrem, sicut quod coinmittitur timore, vel hbidine, vel compassione alterius damni vel pene. Quoddam autem est in Filium, sicut quando dicitur, eo quod non reputatur esse peccatum : licet enim tune scienter dicat falsum, non tamen dicit falsum cum conscienlia magne quantitatis peccati sicut est : et tunc procedit ex ignorantia movente ad dicendum.
Ad id quod objicitur, dicendum quod impugnatio veritatis agnite quae est secundum pietatem, est peccatum in Spiritum sanctum : sed non omne mendacium impugnat veritatem illam, nec omne mendacium impugnat veritatem virtutem animi, nec omne mendacium impugnat veritatem doni ex malitia, sicut patet ex pradictis.
Av urtimum dicendum, quod menda. clum secundum se non edificat ad gehenna, nec est contra conscientiam . sed praeter conscientiam, sicut veniale. et disponil ad gehennam.,
Ad id quod objicitur de veritate qua scitur, distinguendum est ut supra quia veritas actus in dicto perimitur a mendacio : et illa scitur scientia specu. lativa, et non practica : et contra hance facere non est mortale : sed facere con. tra conscientiam faciendi, id est, quod ex preecepto dictat conscientia esse fa. ciendum, et si fiat contrarium, dictat esse peccatum mortale, illud est facere contra conscientiam directe et edificare ad gehennam.
On this page