Text List

Articulus 10

Articulus 10

An guramentum coactum obligat ad impletionem ?

ARTICULUS X. An guramentum coactum obligat ad impletionem ?

Secundo quaeritur, Utrum juramentum coactum obliget ad impletionem ?

Videtur autem quod sic : quia 1. Ponamus, quod aliquis juret id quod. fieri est licitum, sicut se daturum centum marcas :juramenta autem licita sunt servanda : ergo illud debet impleri.

2. Item, Quidam consuluit Papam Alexandrum de quodam juramento coacto an deberet implere ? Et respondit Papa: "Non habebis me auctorem perjuni:" ergo videtur, quod juramentum illud cbligabat.

3. Item, Quidam coactus juravit cuidam concubine sue, quod eam duceret in uxorem, et non interrogarct parentes suos : et quesivit a beato Augustino, utrum teneretur solvere juramentum ? Respondit beatus Augustinus de consilio beati Ambrosii, quod duceret eam. Ergo videtur, quod coacta juramenta obligant,

SED CONTRA: 1. Vota coacta non obligant, quia dicit auctoritas, quod coacta sacrificia Deo non placent: cum igitur juramenta sint quaedam vota attestatione juramenti firmata, videtur quod non obligent.

2. Item, Coactum est involuntarium, ut dicit Philosophus : involuntarium autem non obligat: ergo nec coactum juramentuni.

3. Item, Tullius in RAeforicis inducit legem dicens : "Quod vi vel dolo factum est, ratum non habeo, ait Pretor :" tale autem juramentum est factum vi et dole simul : ergo non debet haberi ratum : ergo non obligat ad implendum.

4, Jiem, Metus mortis cum signis mortis cadit in constantem virum : sed metus qui cadit in constantem virum, a toto excusat, ut dicunt Jurisperiti : ergo iste qui tali metu jurat, de juramento deobligatur.

3. Item, Fraus non debet alicui patrocinari: sed ille qui cogit ad jurandum, fraude et dolo et violentia facit hoc: ergo non debet ei patrocinari: ergo iste jurans non debet obligari ad implendum.

Si dicas, quod sic jurans dare centum, obligatur, et in hoc nihil deperit ei, quia competit ei actio in illum. Contra: Ponamus, quod juret se non acturum contra eum : ergo etiam hoc tenetur implere eadem ratione, qua tenetur implere primum.

Si forte dicas, quod in tali casu debet denuntiare Ecclesiae : et illa tenetur age~ re contra illum. Pono etiam, quod juret Ecclesia se non denuntiaturum: ergo etiam eadem ratione illud debet implere : et ita omnibus modis injuste damnificatur: etille reportat lucrum ex dolo et fraude.

6. Praeterea, Juret aliquis aliud, scilicet se consentire in matrimonium alicujus: si ergo obligatur ipse, non potest ab ea separari.

Sed contra : Coactio excludit consensum conjugalem : ergo etiam excludit juramentum de consensu. niones Magistrorum diverse. Sunt enim qui distinguunt inter juramentum assertorium, et promissorium : et dicunt, quod assertorio juramento coacto, ut scilicet aliquid asserat quod scit esse verum juramentum, obligat ad dicendum illud : quia hoc sine lesione justa alicujus asserere potest, quod verum esse scit. Jura~ mentum autem promissorium est, cum promittit se soluturum esse centum alicul tyranno, ne interficiat eum: et tunc non obligat, ut dicunt. Alii dicunt, quod in veritate coram Deo et foro peenitentiae obligatur juramento utroque, sed non foro judicii: quia tyrannus non audet se presentare judici, cum ipse leserit justitiam : et illi concedunt primam partem objectionum : et istam opinionem tenent Theologi.

Ad id autem quod contra objicitur, dicunt quod juramentum non est votum, sed polius promissio exterior confirmata per invocationem divine veritatis, etideo propter reverentiam divine veritatis obligat : votum autem consistit principaliter in voluntatis libertate interiori.

Ad aliud dicendum, quod non omuino est involuntarium juramentum, sed involuntarium simpliciter, voluntarium autem secundum quid, scilicet ne deteriora patiatur: sicut etiam dicit ibidem Philosophus de involuntario simpliciter, et involuntario secundum quid. Hlud autem quod secundum quid est involuntarium, non excusat a toto, sed id quod est involun- tarium simpliciter, sicut tractus per manum, quia trahit per manum quod dominatur manui, uUlud involuntarium est, cujus causa factiva et principium est in alio, nihil conferente, id est, cooperante vim passo, id est, eo qui vim patitur. Ad aliud dicendum, quod Pretor loquitur dejudicio suo quoad forum civile: quia tyrannus non potest agere in sic sibi promissum, imo puniretur a Pretore.

Ad stiup dicendum, quod nulla causa Adopa metus ferens peccatum, cadit in constantem virum : quia aliter falsum esset quod dicitur : "Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hoc non habent anplius quid faciant": sed quoad facta humana.

Ad aliud dicendum, quod competit ei actio post promissionem : et si hoc abjurat, competit ei denuntiare principi vel Ecclesiae : et ille peccat mortaliter si non compellit illum ad restituendum : nec potest abjurare, quia hoc vergit in deteriorem exitum, id est, status reipublice et juris corruptionem : et ideo ibi statur.

Ad aliud dicendum, quod juramentum doled coactum obligat: sed non matrimonium, quia matrimonium non tantum quaerit consensum, sed etiam liberum arbitrium. Hoc autem patet ex hoc, quia si venit contra juramentum contrahendo cum alia, stat sequens matrimonium, et injungitur el peenitentia pro perjurio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10