Text List

Articulus 9

Articulus 9

An perjurium coactum sit peccatum ?

ARTICULUS IX. An perjurium coactum sit peccatum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, L, "Queritur etiam, Si peccat, etc."

Et queruntur duo. Primum, Utrum perjurium coactum sit peccatum ?

Secundum, Utrum juramentum obliget?

Ad PRimuM proceditur sic : 1. Dicit Augustinus : "Nullo modo ad opprobrium voluntatis trahitur, quod conditio necessitatis extorsit:" coactum autem juramentum extorsit conditio necessitatis : non ergo trahitur ad opprobrium voluntatis: ergo non est peccatum.

2. Item, Matth. xu, 1 et seq., ubi excusat Dominus vellentes spicas, dicit Glossa : "Necessitas non habet legem." Ergo juramentum coacte necessitatis non sequitur legem peccati alicujus perjurii.

3. Item, Illicita simpliciter necessitas facit licita: sicut patet, Luc. v1, 3, et 1 Reg. xx1, 6, de David cum viris ejus, qui excusantur qui comederunt in necessitate panes propositionis, quos non licebat edere nisi solis sacerdotibus : ergo et perjurium excusatur per necessitatem, ut videtur.

SED CONTRA: 1. Mendacium semper est peccatum, et non potest non male fieri, ut vult Augustinus : perjurium autem est mendacium, invocatione divine veritatis confirmatum : ergo multo magis perjurium semper est malum, et numquam potest bene fieri vel non male.

2. Item, Dicit canon : "Si aliquis pejerat pro vita corporis conservanda, quia magis dilexit corpus quam animam, tres quadragesimas abstineat."

Solutio Dicendum, quod, perjurium semper est peccatum, ut probant rationes ultima : nec per coactionem excusatur a toto, licet a tanto excusetur: et hoc ideo est, quia voluntas cogi non potest : et omne perjurium a voluntate tracta quidem, sed non coacta procedit.

AD PriauM autem quod contra objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur de his in quibus absoluta est coactio, ut in membris corporis : sicut si aliqua omnino contra voluntatem violetur.

Ad aliud dicendum, quod est necessitas nature, et talis sublevanda est per actum concessum nature, ut fames per comcdere. Et in necessitate fiunt omnia communia. Alia est necessitas comminationis: et propter hanc non debent admitti illicita. Et de tali procedit coactum juramentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9