Text List

Articulus 1

Articulus 1

An ista duo mandata separala sint, scificet, Non desiderabis uxorem, etc., an non ?

ARTICULUS I. An ista duo mandata separala sint, scificet, Non desiderabis uxorem, etc., an non ?

Incidit autem hic dubium ante Litteram, Utrum ista duo mandata separata sint ab aliis, aut non?

Secundo, Utrum differant inter se, et quam habeant differentiam ?

Ad primum objicitur sic : i. Cogitatio ordinatur ad opus, vel verbum : ergo per se non habet ordinem : ergo prohibitio cogitationum per se non debet cadere in praecepto.

2. Item, In secundo libro Sententigrum habitum est, quod voluntas et Opus sunt unum peceatum, quia aliter quilibet peccans in opere, peccaret duobus peccalis : unius autem peccati una est prohibitio : ergo voluntas et actus pertinent ad unum peccatum : non ergo divisa mandata debent esse de voluntate.

3. Item, Nihil est vituperabile nisi in quantum procedit a voluntate deliberativa, nec etiam laudabile : constat autem, guod opus non prohibetur in decalogo, nisi quia est vituperabile in moribus : ergo prohibelur in quantum exit a deliberativa voluntate : ergo in opere intelligitur voluntas prohibita : ergo superfluit postea addere novam prohibitionem.

Solutio Dicendum, quod aliud est in concupiscentia carnis, et aliud in concupiscentia rerum, et aliud in aliis peccatis, ut dictum est supra in questione de numero praeceptorum : quia iste duae concupiscentiae habent dilectationes suas etiam ante opus non conjunctas operi, ut dicit Augustinus. Et ideo quia in opere habent nocumentum proximi, propter illam turpitudinem in qua quiescit cogitatio, speciali preecepto prohibetur opus : et propter turpitudinem concupiscentia ante opus, aliud mandatum est quod prohibet cogitatum cordis. Sic autem non est in aliis : et hujus causa supra dicta est,

Ad aliud dicendum, quod duplex est voluntas, scilicet operis, et delectationis ante opus, vel sine opere. Et prima prohibetur in praecepto in quo prohibetur opus. Secunda autem causa indiget proprio praecepto, in quo prohibeatur.

Ad aliud dicendum, quod licet opus causam principalem vituperii vel laudis habeat a voluntate, non tamen accipit a voluntate totam causam nocumenti : et quoad nocumentum potest esse unum praeceptum, et quoad turpitudinem quietis in affectu illecebre potest esse aliud.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1