Text List

Articulus 2

Articulus 2

An ista praedicta duo mandata sint inter se distincta ?

ARTICULUS II. An ista praedicta duo mandata sint inter se distincta ?

Secundo quaeritur, Utrum sint distincta ista mandata ?

Videtur autem, quod nunc : quia 1, Sive sit uxor, sive concubina, cum dicitur : Non mechaberis, prohibetur ilicitus concubitus. cum muliere omni: ervo similiter cum dicitur : Non concupisces wuxorem proximi tui, intelligitur etiam prohiberi concupiscentia ancillee que ad idem appetitur. Cum igitur in secundo dicitur : Non concupisces ancilfam, non videtur secundum differre a primo.

2. Item, Ea quae appetuntur praeter turpitudinem coitus, multiplicia sunt, et reducuntur ad tria, scilicet concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam vite‘: ergo videtur, quod penes haec tria deberent esse hic tria mandata de non concupiscendo.

3. Item, Cum sint quaedam scibilia illicita sicut appetibilia, sicut scibilia incantationum et quarumdam divinationum, videtur quod deberet esse praeceptum de non concupiscendis scibilibus quibusdam, sicut sunt praecepta de non concupiscendis quibusdam.

Solutio Dicendum ad primum, quod ancilla concupisci dicitur dupliciter, scilicet ad concubitum, et sic prohibetur in praecepto de non concupiscendo uxorem : et ut possessio, et sic habetur in precepio de non concupiscenda re quae est possessio, ut servus, bos et asinus, etc.

Ad aliud dicendum, quod appetibilia appetuntur propter indigentiam. Indigen- tia autem non est nisi duplex, scilicet conservationis et sufficientiae individui, et conservationis et sufficientia speciei. Et prima causat avaritiam large acceptam, scilicet in rebus et honoribus : secunda autem luxuriam : et ideo avaritia oculorum et fastus vite reducuntur in possessiones, et sic prohibentur in uno mandato : sed non concupiscentia carnis, quia non surgit ex eadem indigentia.

Av aicp dicendum, quod nullum scibile in quantum scibile, malum est : et hoc patet ex hoc, quod omnem scientiam habet Deus, et sancti Angeli mullorum malorum habent scientiam : et ideo nullum debet esse praeceptum morale de hoc, quia praecepta moralia prohibentia non sunt nisi de per se malis. Leges autem prohibent quasdam scientias propter opus adjunctum et pronitatem affectus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2