Articulus 8
Articulus 8
Utrum parvuli qui in utero matris moriuntur, vel nati sine baptismo decedunt, xterno supplicio, vel sensibili puniantur, aut poena damni tantum ?
ARTICULUS VIII. Utrum parvuli qui in utero matris moriuntur, vel nati sine baptismo decedunt, xterno supplicio, vel sensibili puniantur, aut poena damni tantum ?
1. Ex his verbis videtur Augustinus innui, quod parvuli sensibilibus poenis patiuntur : quia non vocatur supplicium nisi poena sensibilis. .
2. Hoc etiam alia ratione videtur : Omnis enim peccati deformitas corrigitur per peenam a justitia judicis : quia aliter peccatum remaneret inordinatum in natura: sed foeditas peccati sentitur in corpore parvulorum, et in anima, quia caro respersa est concupiscentia quae parvulum facit concupiscibilem, et adultum concupiscentem, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod sensibili poena debeat puniri.
3. Item, Ignis purgabit mundum propter infectionem peccati : et si mundus in elementis haberet sensum, sensibiliter puniretur : ergo videtur, quod maulto magis corpora infantium infecta peccato, igne debent puniri, et etiam anime.
SED CONTRA : 1. Peccatum quod omnino praeter voluntatem propriam contractum est, et quod necesse fuit incidere, nec evitari poterat, maximam meretur innocentiam : tale autem est peccatum parvulorum :ergo maximam meretur innocentiam : ergo non debet sensibili poona puniri.
2. Item, Involuntarium per ignorantiam facti et per violentiam invincibilem, meretur innocentiam, cum tamen in illo aliguo modo non volens sit faciens : sed in originali est involuntarium et impotentia, et nulla concomilaniia cum aclu: ergo debet multo plus excusari ergo non “debet aliqua poena sensibil: puniri.
3. Item, Augustinus dicit, quod magis volunt sic esse quam non esse : constat autem quod illi qui sensibilibus pcenis seternaliter damnati sunt, optant mortem, et mors fugit ab eis: ergo videtur, quod sensibiles poenas non patiuntur.
Quod concepimus dicentes, quod non patiuntur nisi poeenam damni. Distinxerunt enim antiqui et bene inter poenam damni, et poenam sensus, dicentes quod pena damni est in ablatione alicujus, quod debetur nobis per ordinem nature, sicut est carentia visionis Dei, et carentia felicitatis aeternc : poena autem sensus est, qua sentitur dolor contrarius ex aliquo afflictivo, ut ustio ignis, vel constrictio frigoris, vel hujusmodi, quales pene erunt in inferno,
Ad aliud dicendum, quod malum illud in corpore punitur per necessitatem et amaritudinem mortis et incinerationem, et non per pcnam sequentem, nisi adsit reatus poenalis, non naturalis tantum.
Ad ALiup dicendum, quod ignis ille cremabit rubiginem actualis peccati inficientis elementa: quia paradisus in quo factum est originale, mundatus fuit per ejeclionem peccatorum.,
Sed apuuc objicitur : 1. Constat enim, quod sciunt sibi ablatum esse regnum aeternum propter peccatum originale: aut ergo dolent de amissione, aut non dolent. Si non dolent, ergo videtur, quod stulti sunt et in malitia obstinati. Si dolent : ergo factualem habent poenam.
2. Item, Aut vermis remordet eos, aut non, Si non: ergo non remurmurant contra omne peccatum. Si sic : cum ergo corrosio vermis sit quaedam actualis peena, videntur puniri sensibiliter et actualiter.
On this page