Text List

Articulus 7

Articulus 7

An latro in cruce fuit martyr, et baptizatus baptismo sanguinis ?

ARTICULUS VII. An latro in cruce fuit martyr, et baptizatus baptismo sanguinis ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, D, circa medium: "De latrone illo cui non baptizato dictum est, etc."

Videtur enim, quod iste latro fuit martyr, et sic baptizatus sit baptismo sanguinis, non contritionis et fidei in penitentia.

1. Dicit enim sic Hieronymus: "Christus de cruce latronem in paradisum intulit : et ne quis aliquando seram putaret conversionem, fecit homicidii peanam martyrium,"

2. Item, Actus martyrii est poena mortis illate in charitate Christi : sic autem patiebatur latro: ergo fuit martyr.

3. Item, Innocentes reputantur marlyres propter actum sine voluntate : ergo multo magis latro martyr reputabitur, qui et actum habuit et voluntatem.

Sed contra hoc est, quod 4. Communiter dicitur, quod causa facit martyrem, non poena: latro autem causam mortis martyris non habuit, sed latronis.

2. Item, Petrus: Si tamquam malefactores patimini, quam gloriam habebitis!?

Quasi diceret: Nullam. Ergo videtur, quod martyr non fuerit.

Solutio. Dicendum, quod in rei veritate martyr non fuit : et quod dicit Hieronymus primo est intelligendum quoad effectum quemdam martyrii, scilicet quoad deletionem reatus culpe : quia poena temporalis informata charitate et fidei confessione delevit sibi poenam illam, quam jam pati debuit pro culpis suis : non tamen contulit cumulum glorie in aureola quam habet martyr.

Ad aliud dicendum, quod actus martyrii est unus in latrone et martyre : sed ille non facit martyrem, ut patet in objiciendo.

Ad aliud dicendum, quod in infantibus cum actu fuit causa: quia in eis querebatur Christus, et causa facit totam rationem martyrii, licet non facit totam gloriam martyris : quia charitas patientis et devotio faciunt ad cumulum glorie patientis. .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7