Articulus 10
Articulus 10
An unus et aequalis sit effectus baptismi in omnibus baptizalis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, § 1: "Soleé etiam queri de illis gui jam sanctificati, etc."
Et de sanctificatione quidem in universo posset hic queri, sed disputatum est in libro II Sententiarwm', et late persecutum.
Videtur autem hic unus esse effectus in omnibus accedentibus ad baptismum : 1. Unius enim causae uno modo causantis actus est unus: baptismus autem est una causa uno modo causans in omnibus baptizatis : ergo effectus est unus.
2. Item, Omnes in merito passionis Christi justificantur : sed hoc uno modo se habet ad omnes: ergo aequalem omnes in baptismo gratiam recipiunt.
3. Item, Si dicas, quod in baptismo exigitur preparatio : sed preparatio non est nisi ut non inveniat obstaculum, quia aliter parvuli non reciperent gratiam in baptismo: ergo videtur, quod parvulus et adultus in baptismo aequalem gratiam recipiunt, et quilibet adultus non fictus cum quolibet non ficto.
4. Ad Hoc dicunt quidam, quod triplex est actus gratia baptismalis, scilicet deletio universalis culpe, et diminutio pene, et ordo virtutum in meritis, Et quoad primos actus datur gratia aequaliter in omnibus, sed non quoad tertium.
Sed contra hoc videtur esse, quia uni remittuntur centum, et alii decem peccata : quia inequaliter peccaverunt : ergo videtur, quod actus remissionis culpe non sit aequalis in baptismo.
Solutio. Dicendum, quod solutio ista bona est : et ad primum dicendum, quod licet baptismus sit causa una, tamen non eodem modo se habent accedentes ad baptismum tamquam ad causam illam : et ideo fit differens effectus quoad meritum: sicut etiam ignis causa una est incendii, tamen inequaliter incendit ligna viridia et arida.
Ad aliud eodem modo est respondendum : quia passio Christi non causat gratiam in nobis nisi continuata nobis : continuatur autem per fidem et devotionem, et haec differentiam magnam habent ex parte nostra.
On this page