Text List

Articulus 11

Articulus 11

An poenalitas cui per peccatum addicti sumus, per baptismum non tollatur ?

ARTICULUS XI. An poenalitas cui per peccatum addicti sumus, per baptismum non tollatur ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F,§ 2: "Queritur cur poenalitas cui pro peccato addicti sumus, etc."

Videtur enim, quod causa illa nulla est quam tangit Magister : quia 1. Sicut exercitium pugna valest ad diminutionem peccati, ita jucunditas justiliae valet ad augmentum meriti, et hoc est melius bonum quam diminutio debiti pre peccato.

2. Item, Alia causa nulla videtur esse, ne homines spem beatitudinis ponerent in baptismo : quia si omnis poenalitas tolleretur, tune etiam tolleretur ignominia, et sic scirent bene quod in alio esset beatitudinis spes ponenda.

3. Item, Videtur quod deleatur poona concupiscentias, vel quod redeat originale : posita enim causa sufficienti et efficienti ponitur effectus : sed infectio carnis per poenalitatem, et non culpam ( penalitatem dico concupiscentie) tota causa est quod anima fcedatur originali culpa, quando infunditur : ergo si eadem causa manet in corpore post baptismum, redibit idem effectus : ergo inficietur originali culpa, sicut prius.

Si dicas, quod tunc habet gratiam repugnantem forme : et ideo inficere non potest. Conrra : Tollatur gratia sicut tollitur per sequens actuale ; ergo tunc cum peccato actuali redibit originale. Ne ergo hoc fiat videtur, quod debuit tolli ad minus tota poena concupiscentia.

Si forte hoc concedatur. Conrra: Habens originale debet baptizari,vel non deletur in ipso originale ; sed nullus iterato baptizandus est: ergo nullus recipit originale postquam semel co caruit.

Solutio. Praeter causas hic assignatas consueverunt Doctores ponere septem alias, quarum prima est ut homo humilietur, Unde, Job, vi, 4: "Sagittae Domini i me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum", id est, superbiam.

Secunda, ut hujusmodi timor incutiatur, Job, vi, 4 : "Terrores Domini militant contra me".

Tertia est, ut detur exemplum non peccandi ex vestigio plagarum antiqua~ rum, Zachar. xin; 5 : "Adam exempluim meum ab adolescentia mea".

Quarta est, ut homo seipsum recognoscat, Isa. xxvin, 149: "Tantummodo sola vexratio intellectum dabtt auditut."

Quinta, stimultatio eunti ad Dominum, Michewe, 11, 10: "Surgite, et ite, guia non habetis hic requiem."

Sexta, amicitiae ostensio, ad Hebr. xu, 6: "Flagellat autem omnem filium quem recipit". Osce, x1, 4: "In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis."

Septima, virtutum exercitatio, Judicum, 1, 4: "Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem."

Alias causas causat Magister in Litiera, ut patet.

Ad primum ergo dicendum, quod homini punito et facto superbo per dispositionem ad peccatum, nihil est melius et caulius quam causa humiliationis : quia si non haberet unde humiliaretur, tunc esset dispositus ad malum : sic ut oportet post lapsum primum numquam crederet, quod caderet per appetitum sublimium, sicut primo cecidit. Unde aliud potest esse melius in se, et tamen non esse melius homini sic disposito.

Ad aliud dicendum, quod non potest tolli tota poenalitas in hac vita, nec iste potest esse effectus sacramenti, sed potius est effectus gloria : sed Magister assignat quamdam causam quare noluit Deus ut esset effectus gratiae sacramen-— talis.

Ad aliud dicendum, quod fomes manens in carne, non manet in cadem vi in qua erat prius: quia non manet in vi infectionis anim cujus ipse est subjectum. Sed verum est quod ab ipso descindi potest semen quod inficiet animam que sibi unienda creabitur. Et hoc ideo, quia debilitatus est fomes quoad hanc animam, et non quoad aliam, per passionem Domini et sacramentum : et hoc bene contingit : quia cum granum excutilur a palea, ad idem granum non producit paleam, sed ad aliud. Similiter cum preputiatus est circumcisus, non potest amplius esse preputiatus, sed bene generat praeputiatum.

Et si queritur causa hujus, dico quod hoc est, guia fomes virtutem inficiendi animam trahit a sententia Domini, et a culpa: et ideo non potest inficere nisi ubi est in ratione originis prime: in isto autem qui purgatus est, non est in ratione originis prime: quia non est in ratione seminali Ade infecta : et ideo illum amplius non inficit, sed alium in quo est in ratione originis prime, scilicet in omni patre qui ut generat, est Adam respectu sui geniti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11