Articulus 13
Articulus 13
An parvulis in baptismo datur gratia ? et, Utrum habeant virtutes ?
Videtur enim, quod habeant virtutes : quia 1. Virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : ergo habent virtutes.
2. Item, Constat, quod innascitur in eis habitus malus peccati: ergo minus posset jam sacramentum Redemptoris quam peccatum Ade, si mon causaretur in eis habitus generaliter justificans : ergo habitus virtutum.
3. Item, Potentia anime semper respicit determinatum objectum, sive procedat in illud, sive non: ergo perficitur habitu determinato : hoc autem est virtus : ergo parvuli habent virlutes, et recipiunt eas in baptismo.
Sed contra hoc est, quod super id, Nam pro bono forsitan quis audeat mori, etc.’. Ibi enim distinguit Glossa inter bonum et justum : quia bo-— nus est innocentia vite, ut parvuli: justus autem exercitio virtutum : ergo parvuli non habent virtutes.
2. Item, Si parvuli habent virtutes, et qui habet unam, habet omnes : tunc habent fidem et spem, quod Augustinus notat, quia dicit: "Non habent fidem nisi secundum quod baptismus est fidei sacramentum.,"
Solutio. Dicendum, quod leve est hic determinare prolixitatem, quam quidam ponunt hic magnam. Et Magister optime solvit in Littera, scilicet quod habent virtutes in munere, et non habent eas in usu : et hoc non contingit propter imperfectionem virtutum, sed potius propter imperfectionem liberi arbitrii quod est subjectum virtutum.
Unde in primo argumento vis est in eo quod dicitur, "qua recte vivitur :'" sienim intelligatur qua recte vivitur in habitu, verum est : quia ut dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, habitus est quo quis aliquid agit, cum tempus sit: et ita parvulus habet apud se unde potest bene vivere : ut dicit Dionysius: "In sensu veniens, id est, in usum liberi arbitrii."
On this page