Articulus 1
Articulus 1
An ille qui debeé baptizare, debet habere ordinem et iurisdictionem, et esse justus ?
Tncidit autem hic questio circa principium, quis debeat baptizare. Et queruntur tria, scilicet ulrum oportet habere ordinem et jurisdictionem ad hoc quod baptizet ? Secundo, Utrum oportet habere vitam bonam ? Tertio, de quibusdam casibus qui eve= niunt quandoque circa baptizatos.
Ad primum objicitur sic : 1. Baptismus Ecclesise sacramentum est : ergo consistit in dispensatione ministrorum : ministri autem sunt habentes ordinem et jurisdictionem : ergo vi- detur, quod non debet nec potest baptizare, nisi habens utrumque.
2. Item, Isidorus: "Constat baptismum solis sacerdotibus esse traditum ejjusque ministerium: nec ipsis diaconibus esse permissum:" ergo videtur, quod non debet nec potest baptizare, nisi sacerdos habens jurisdictionem.
3. Item, Inter sacramenta unum est quod est sacramentum sacramentorum, et hoc est Ordo : ergo qui hunc non habet, non habet potestatem baptizandi : cum baptizare -sit dispensare maximum sacramentum.
4. em, Ordo Ecclesiae est sicut ordo corporis : sed in corpore non descendit nutrimentum ab ore ad quodlibet membrum, sed ad stomachum, et ab illo per venas ordinate ad hepar, et cor, et alia membra per consequens : ergo similiter debet esse in corpore mystico : ergo si non servatur ordo ille, non consequitur baptizatus gratiam : ergo videtur, quod non debet baptizare, nisi qui in gradu ab Ecclesia constitutus est.
Sed ULTERIUs queritur de secundo : 1. Dicit enim Augustinus, et habetur in Iatiera, quod justos oportet esse baptizantes : "justos oportet esse tanti judicis ministros :" ergo videtur unum duorum sequi : aut quod injusti non baptizant, aut si baptizant, quod peccant mortaliter baptizando.
2. tiem, In baptismo est actus hominis et actus Dei: actus autem hominis numguam est gratus nisi ille sit in gratia qui gratum facit eum: ergo cum iste peccator intingit, ingratum est Deo opus suum : quia intinctio est opus homi~ nis: ergo aut nihil confertur puero vel baptizato, aut baptizans peccat mortaliter : quia super alterum aut super utrumque necesse est cadere offensam ingratitudinis divine.
3. Item, Nos videmus in corpore no- stro, quod membrum aridum quamvis officiale ex forma et figura, tantum propter defectum spiritus in eo non derivatur ab eo vita et sensus ad alia : sed potius si est de principalibus, omnia alia membra moriuntur : sed dispensantes sacramenta sunt Ecclesiae membra, per que transfunditur vita gratiae et sensus intelligentiae Dei in totam Ecclesiam : ergo ipsis arescentibus in vita, omnia: alia membra corrumpuntur: ergo necesse est quod ministri sint boni.
4. Item, Quando Christus determinavit ministros, ipse determinavit eos per signa sanctitatis, sicut habetur, Marc. xvi, 16, et ad Hebr. u, 4: "Contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem". Sed non licet transgredi determinationem Christi. Ergo necesse est adhuc esse tales ut non possint dispensare sacramenta.
5. Item, Malach. u, 2: "Maledicam benedictionibus vestris". Et ibidem, Glossa Hieronymi: "Quidquid a vobis benedicitur, a me male dicitur." Ergo videtur etiam, quod periculosum sit tales permittere baptizare.
Unrerius queritur hic de sacerdote simoniaco qui vendit sacramenta, et non vult baptizare nisi pretio conductus, utrum in tali casu debet permitti?
Videtur, quod non : quia 1. Non sunt facienda mala ut eveniant bona : sed emens efficitur simoniacus, sicut et vendens : ergo videtur, quod talis potius debet mori sine baptismo.
Si forte dicas, quod in illo casu alius potest baptizare. Conrra : Ponamus, quod non sit alius nisi sacerdos, et adultus baptizandus : tunc videtur, quod potius debet mori quam sic baptizari.
2. Item, Ponamus quod nullus habeat aquam nisi sacerdos, et pater pueri videat puerum periclitari : aut emet, et tune committit simoniam : aut non, et tunc permittit puerum perire cum possit adjuvare : videtur autem, quod debeat permittere perire : quia nullus debet se committere discrimini etiam per veniale ut alius evilet mortem aeternam : ergo multo minus propter liberationem pueri debet se committere discrimini simonie.
Soxrutio. Dicendum ad primum, quod verus minister quoad Dominum et Eeclesiam est habens ordinem et jurisdictionem et vitam: tempore autem necessitatis est quelibet etiam vetula, nec sexum virilem, nec ordinem, nec jurisdictionem, nec vitam bonam habens.
Apip quod contra objicitur, dicendum quod ille rationes non probant, nisi qualis debet esse minister: sed in isto sacramento aliquid reformat peccatum, scilicet necessitas : et ideo largissima pietas Dei, quae neminem vult perire : sicut providit communem materiam quae ab omnibus potest haberi, et ubique inveniri : ita etiam voluit ut tempore necessitatis quilibet alium posset immergere.
Dicendum tamen ad primum, quod dispensatio duobus modis est, scilicet quoad officium, et sic verum dicit ratio ilia: et quoad abundantiam misericordiae Dei et necessitatem sacramenti, et sic non tenet.
Ad aliud dicendum, quod Isidorus istius auctoritatis excipit tempus necessitatis, dicens, "nisi tempore necessitatis, in quo omnibus permittitur."
Ad aliud dicendum, quod laicus baptizans vel vetula, baptizat, et non habet potestatem baptizandi ex ordine. Est enim potestas ex ordine, et de illa procedit objectio : est etiam potestas ex necessitate salutis, et hac immediate in quemlibet descendit a Deo qui potestatem suam sacramento ordinis non alligavit.
Ad aliud dicendum, quod illa similitudo Apostoli corporis mystici ad naturale, non attenditur nisi in ordine officiorum, et non in descensu gratiae : quia gratiam quilibet immediate habet a Deo : et ideo etiam actus ministerii sa~ lutis, necessitate cogente, quilibet a Deo suscipit.
Av iw quod ulterius queritur in parte sive distinctione, respondendum est, quod et tempora oportet distinguere. Quantum enim ex parte baptismi, equalis est baptismus sive a bono sive a malo detur : sed ex parte baptizantis, si est in mortali peccato, dico quod aut illud peccatum est notorium, aut occultum. Si notorium, aut est in loco necessitatis, ut scilicet non sit alius baptizans, et sic periculum : tune dico, quod cum timore propter necessitatem baptizans non efficitur reus, sed benefacit. Si autem non est tempus necessitatis : tunc scandalizat, et usurpat actum sacramenti indienus, et puto, quod peccat mortaliter vel graviter. 5i autem est occultum, aut timetur scandalum si non baptizat : et est tempus necessitatis, vel non necessiaut non timetur ex hoc scandalum ad hoc si non baptizat. Si autem timetur scandalum presumptionis peccati contra famam ejus, et est tempus necessitatis, potest baptizare sine peccato. Item, si non est tempus necessitatis, et timetur scandalum, puto quod adhuc cum timore potest baptizare. Si autem nullum timetur scandalum, nec tempus est necessilatis, puto quod graviter peccat presumens baptizare : et per hoc satis patet solutio ad duo prima.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de membris_ officialibus in corpore nostro, et de gratia sacramentali : quia nostra membra dant et preparant interiori preparatione nutrimentum — sibi invicem : sed in Kcclesia minister non operatur nisi exterius: et ab ipso non est gratia, sed immediate a Deo : et ideo sine corruptione transit gratia ad ani- mam per ministerium hominis quod est tantum exterius.
Ad aliud dicendum, quod Christus non tam determinat ministrum quoad idoneitatem quam etiam secundum oplimum stalum ministrorum: tamen quia Judam non repulit, innuebat tolerandos etiam quandoque fore ministros malos.
Ad aliud dicendum, quod pronomen vestris notat discretionem, scilicet, Afaledicam benedictionibus westris, scilicet, quia ita sunt vestre, quod non sunt mex : tales autem benedictiones non sunt sacramenta, quia illa sunt benedicliones divine.
Ad Grossam Hieronymi dicendum eodem modo, quod cum dicilur : "Quidquid a vobis benedicitur," notat discretionem in pronomine.
Ad i quod ulterius queritur de casibus, sunt qui diversimode respondent : quidam enim concedunt objecta sicut concludunt. Sed mihi videtur, quod non sunt concedenda : eo quod querens baptismum non emit aquam, nec actum baptizandi emit : sed tempore necessilatis potest redimere vexationem sui juris, et per se si baptizandus est,sicut dicit primus casus : et pro parvulo, si filium vel alium habet quem velit baptizari. Et tunc non fiunt mala ut eveniant bona, nec committitur simonia ex parte quarentis baptismum, nec etiam committit se discrimini pro salute alterius.
On this page