Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum ebriosus, homicida, adulter pos~ sunt baptizare ?

ARTICULUS II. Utrum ebriosus, homicida, adulter pos~ sunt baptizare ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, circa medium: "Si gues ergo baptisavit ebriosus, homicida, adulter."

Ebriosus enim dicit oppilationem diseretionis : et si non habetur discretio, non habetur intentio, sed perversitas in actu baptizandi: non habita autem intentione et actu-debito, non est baptismus : ergo ebriosus baptizare non potest, ut videtur.

Juxta hoc queritur, Cum aliquis est ita ebriosus ut ligata sit lingua, et non amissus sit usus rationis et discrctionis, ulrum possit baptizare ?

Si sic: tune non prolata forma verborum ab eo qui gnarus est latini eloquii potest esse baptismus, quod videtur esse falsum, quia forma est de substantia sacramenti. Sinon: hoc videtur falsum: quia ponamus, quod sit tempus necessitatis, et nullo modo adsit qui possit baptizare, nisi talis, et ille non amisit discretionem per vinum : ergo dictat ei conscientia quia debet isti subvenire : ergo si non facit, peccat mortaliter : ergo esset perplexus, quod est contra Doctores qui dicunt neminem esse perplexum.

Solutio. Dicendum ad primum, quod aliud est de ebrio et_ebrioso: ebriosus enim non semper est ebrius: et idec quando sobrius est, habens tamen peccatum ebrietatis, potest baptizare non resistente peccato : et in tali casu loquitur Augustinus. Ebrius autem in quo suffocata est ratio, non videlur posse baptizare.

Ad ALtum casum dicendum, quod si non esset alius, tunc talis debet baptizare : quia etsi ebrietas talis percutiat nervos inordinato motu linguw, tamen potest formare dictiones cum studio: et quia discretionem habet, ad hoc studere potest et debet : sed si nullam posset exprimere formam, secus esset : sed tantum effectum non valet habere talis ebrietas quae non ligat rationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2